| Domino meo | |
| Accepi, Caesar, litteras tuas, quibus quanto opere laetatus | 1.7.1.1 |
| sim, facile aestimas, si reputaveris singula. Primum, quod caput | |
| est omnis mei gaudii, cum te bene valere cognovi, tum quod ita | |
| amantem mei sensi, finem ut amori nullum neque modum statuas, | |
| quin cottidie aliquid reperias quod circa me iucundius atque amicius | 5 |
| facias. Ego denique olim iam me puto satis amari, tibi autem non- | |
| dum etiam quantum me diligas satis est; ut non mare ullum tam | |
| sit profundum quam tuus adversus me amor: sane ut illud queri | |
| possim, cur me nondum ames tantum, quantum plurimum potest, | |
| namque in dies plus amando efficis, ne id quod ante diem amaveris, | 10 |
| plurimum fuerit. | |
| Consulatum mihi putas tanto gaudio fuisse, quanto tua tot | 2.1 |
| in una re summi amoris indicia? Orationis meae particulas, quas | |
| excerpseram, recitasti patri tuo ipse studiumque ad pronuntiandum | |
| adhibuisti, qua in re et oculos mihi tuos utendos et vocem et gestum | |
| et in primis animum accommodasti. Nec video quis veterum scrip- | 5 |
| torum quisquam me beatior fuerit, quorum scripta Aesopus ad | |
| populum pronuntiavit aut Roscius. Meae vero orationi M. Caesar | |
| actor contigit et pronuntiator tuaque ego opera et voce audientibus | |
| placui, cum audiri a te ac tibi placere omnibus summe sit optabile. | |
| Non miror itaque quod placuerit oratio oris tui dignitate exornata. | 10 |
| Nam pleraque propria venustate carentia gratiam sibimet alienam | |
| extrinsecus mutuantur. Quod evenit etiam in plebis istis edulibus: | |
| nullum adeo vile aut volgatum est holus aut pulpamentum, quin | |
| elegantius videatur vasis aureis adpositum. Idem evenit floribus | |
| et coronis: alia dignitate sunt, quom a coronariis veneunt, alia | 15 |
| quom a sacerdotibus porriguntur. | |
| Tantoque ego fortunatior quam fuit Hercules atque Achilles, | 3.1 |
| quorum arma et tela gestata sunt a Patricole et Philocteta, multo | |
| viris virtute inferioribus; mea contra oratio mediocris, ne dicam | |
| ignobilis, a doctissimo et facundissimo omnium Caesare inlustrata est. | |
| Nec ulla umquam scena tantum habuit dignitatis: M. Caesar actor, | 5 |
| Titus imp. auditor. Quid amplius cuiquam contingere potest, nisi | |
| unum quod in caelo fieri poetae ferunt, quom Iove patre audiente | |
| Musae cantant? Enim vero quibus ego gaudium meum verbis ex- | |
| primere possim, quod orationem istam meam tua manu descriptam | |
| misisti mihi? Verum est profecto quod ait noster Laberius, "ad | 10 |
| amorem iniciendum delenimenta esse deleramenta, beneficia autem | |
| veneficia". Quid? Poculo aut veneno quisquam tanta flamma | |
| adamasios percussisset praeut tu me et facto hoc stupidum et | |
| attonitum ardente amore tuo reddidisti. Quot litterae istic sunt, | |
| totidem consulatus mihi, totidem laureas, triumphos, togas pictas | 15 |
| arbitror contigisse. | |
| Quid tale M. Porcio aut Quinto Ennio, C. Graccho aut | 4.1 |
| Titio poetae, quid Scipioni aut Numidico, quid M. Tullio tale usu | |
| venit? Quorum libri pretiosiores habentur et summam gloriam | |
| retinent, si sunt Lampadionis aut Staberii, Plautii aut D. Aurelii, | |
| Autriconis aut Aelii manu scripta e<xem>pla aut a Tirone emen- | 5 |
| data aut a Domitio Balbo descripta aut ab Attico aut Nepote. | |
| Mea oratio extabit M. Caesaris manu scripta. Qui orationem spre- | |
| verit, litteras concupiscet; qui scripta contempserit, scriptorem | |
| reverebitur. Ut si simiam aut volpem Apelles pinxerit, exaratae | |
| bestiae nili vi picturae pretium adderet; aut quod M. Cato | 10 |
| de aegro ser<vo> * * * | |
| * * * |