| Caesari Aurelio domino meo consul tuus Fronto | |
| Quae sint aures hominum hoc tempore, quanta in spectandis | 1.9.1.1 |
| orationibus elegantia, ex Aufidio nostro scire poteris: quantos in | |
| oratione mea clamores concitarit, quantoque concentu laudantium | |
| sit exceptum "omnis tunc imago patriciis pingebatur insignibus". | |
| At ubi genus nobile cum ignobili conparans dixi: "ut si quis ignem | 5 |
| de rogo et ara accensum similem putet, quoniam aeque luceat", | |
| ad hoc pauculi admurmurati sunt. | |
| Quorsum hoc retuli? Uti te, domine, ita conpares, ubi quid | 2.1 |
| in coetu hominum recitabis, ut scias auribus serviendum; plane | |
| non ubique nec omni modo, at tamen non numquam et aliquando. | |
| Quod ubi facies, simile facere te reputato atque illud facitis, | |
| ubi eos, qui bestias strenue interfecerint, populo postulante or- | 5 |
| natis aut manu mittitis, nocentes etiam homines aut scelere dam- | |
| natos, sed populo postulante conceditis. Ubique igitur populus | |
| dominatur praepollet. Igitur ut populo gratum erit, ita facies | |
| atque ita dices. | |
| Hic summa illa virtus oratoris atque ardua est, ut non magno | 3.1 |
| detrimento recta eloquentia auditores oblectet; eaque delenimenta, | |
| quae mulcendis volgi auribus conparat, ne cum multo ac magno | |
| dedecore fucata sint: potius ut in conpositionis structuraeque molli- | |
| tia sit delictum quam in sententia inpudentia: vestem quoque | 5 |
| lanarum mollitia delicatam esse quam colore muliebri, filo tenui | |
| aut serico, purpuream ipsam, non luteam nec crocatam. Vobis | |
| praeterea, quibus purpura et cocco uti necessarium est, eodem | |
| cultu non numquam oratio quoque est amicienda. Facies istud, | |
| et temperabis et moderaberis modo <te>mperamentoque optimo. | 10 |
| Sic enim auguror: quicquid egregie umquam in eloquentia factum | |
| sit, te id perfecturum: tanto ingenio es praeditus tantoque te | |
| studio exerces et labore, quom in aliis vel sine ingenio studium | |
| vel sine studio solum ingenium egregiam gloriam pepererit. | |
| Certum habeo te, domine, aliquantum temporis etiam prosae ora- | 15 |
| tioni scribendae inpendere. Nam etsi aeque pernicitas equorum | |
| exercetur, sive quadripedo currant atque exerceantur seu tolutim, | |
| at tamen ea quae magis necessaria, frequentius sunt experiunda. | |
| Iam enim non ita tecum ago ut te duos et viginti annos natum | 4.1 |
| cogitem; qua aetate ego vixdum quicquam veterum lectionum | |
| adegeram, deorum et tua virtute profectum tantum in eloquentia | |
| adsecutus es, quantum senioribus ad gloriam sufficiat et, quod est | |
| difficillimum, in omni genere dicendi. Nam epistulae tuae, quas | 5 |
| adsidue scripsisti, mihi satis ostendunt, quid etiam in istis remis- | |
| sioribus et Tullianis facere possis. | |
| Pro Polemone rhetore, quem mihi tu in epistula tua proxime | 5.1 |
| exhibuisti Tullianum, ego in oratione, quam in senatu recitavi, | |
| philosophum reddidi, nisi me opinio fallit, peranticum. An quid | |
| tu dicas, Marce, quem ad modum tibi videtur fabula Polemonis | |
| a me descripta? Plane multum mihi facetiarum contulit istic | 5 |
| Horatius Flaccus, memorabilis poeta mihique propter Maecenatem | |
| ac Maecenatianos hortos meos non alienus. Is namque Horatius | |
| Sermonum libr. s. fabulam istam Polemonis inseruit, si recte me- | |
| mini, hisce versibus: | |
| Mutatus Polemon ponas insignia morbi, | 10 |
| Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille | |
| Dicitur <ex> collo furtim carpsisse coronas, | |
| Postquam est inpransi correptus voce magistri. | |
| Versus, quos mihi miseras, remisi tibi per Victorinum nostrum | 6.1 |
| atque ita remisi: chartam diligenter lino transui et ita linum ob- | |
| signavi ne musculus iste aliquid rimari possit. Nam mihi ipse de | |
| tuis hexametris numquam quicquam impertivit, ita est malus ac | |
| malitiosus. Sed ait te de industria cito et cursim hexametros tuos | 5 |
| recitare: eo se memoriae mandare non posse. Remuneratus est | |
| igitur a me mutuo. Pa<r>i<a> habet, ne ullum hinc versum | |
| audiret. Memini etiam te frequenter, ne cuiquam versus tuos | |
| ostenderem, admonuisse. | |
| Quid est, domine? Certe hilaris es, certe bene vales, omnium | 7.1 |
| rerum certe sanus es. Male dum similiter ne umquam nos perturbes | |
| ut natali tuo perturbasti, cetera minus laboro. Εἴ τί σοι κακόν, εἰς | |
| Πυρρα<ίων> κεφαλήν. Vale meum gaudium, mea securitas, hilaritas, | |
| gloria. Vale et me, obsecro, omni modo ames qua ioco qua serio. | 5 |
| Epistulam matri tuae scripsi, quae mea inpudentia est, | 8.1 |
| Graece, eamque epistulae ad te scriptae inplicui. Tu prior lege | |
| et, si quis inerit barbarismus, tu, qui a Graecis litteris recentior | |
| es, corrige atque ita matri redde. Nolo enim me mater tua ut | |
| Opicum contemnat. | 5 |
| Vale domine et matri savium da, cum epistulam dabis, quo | 9.1 |
| libentius legat. |