| <M. FRONTONIS EPISTULARUM AD | |
| M. CAES. ET INVICEM LIBER II> | |
| <Caesari suo consul> | |
| Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non reci- | 2.1.1.1 |
| taverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo | |
| patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, | |
| cuius principium id ipsum erit: "Qua die primum beneficio maximi | |
| principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque | 5 |
| populare, tempestivom duxi <e>sse gratias agere, ut idem dies", | |
| hic aliqua sequatur Tulliana conclusio. Orationem autem in senatu | |
| recitabo Augustis idibus. Quaeras fortasse cur <tam> tarde? | |
| Quoniam ego numquam <quam> primum officio sollemni quoquo | |
| modo fungi propero. Sed, ut tecum agere debeo sine fuco et sine | 10 |
| ambagibus, dicam quid cum animo meo reputem. Divom Hadria- | |
| num avom tuum laudavi in senatu saepe numero studio inpenso | |
| et propenso quoque; et sunt orationes istae frequentes in omnium | |
| manibus. Hadrianum autem ego, quod bona venia pietatis tuae | |
| dictum sit, ut Martem Gradivom, ut Ditem patrem, propitium et | 15 |
| placatum magis volui quam amavi. Quare? Quia ad amandum | |
| fiducia aliqua opus est et familiaritate: quia fiducia mihi defuit, | |
| eo quem tantopere venerabar non sum ausus diligere. Antoninum | |
| vero ut solem, ut diem, ut vitam, ut spiritum amo diligo, amari | |
| me ab eo sentio. Hunc nisi ita laudo, ut laudatio mea non in actis | 20 |
| senatus abstrusa lateat, sed in manibus hominum oculisque versetur, | |
| ingratus sum etiam adversus te. Tum, quod cursorem fugitivom | |
| ferunt dixisse, "domino sexagena currebam; mihi centena, ut fu- | |
| giam, curram", ego quoque quom Hadrianum laudabam, domino | |
| currebam; hodie autem mihi curro, mihi, inquam, meoque ingenio | 25 |
| hanc orationem conscribo. Ad meum igitur commodum faciam | |
| lente otiose clementer. | |
| Tu si et valde properas, aliter te interim oblecta; basia pa- | 2.1 |
| trem tuum, amplectere, postremo ipse eum lauda. Ceterum quidem | |
| in idus A<u>gustas tibi expectandum est ut quid vis, quale | |
| vis audias. | |
| Vale, Caesar, et patrem promerere; et si quid scribere vis, | 3.1 |
| lente scribe. |