| Mi <Fronto consul> amplissime | |
| Manus do: vicisti; tu plane omnis, qui umquam amatores | 2.2.1.1 |
| fuerunt, vicisti amando. Cape coronam, atque etiam praeco pro- | |
| nuntiet palam pro tuo tribunali victoriam istam tuam: Μ. Κορ- | |
| νήλιος Φρόντων ὕπατος νικᾷ, στεφανοῦται τὸν ἀγῶνα τῶν μεγάλων | |
| φιλοτησίων. At ego, quamquam superatus, tamen nihil de mea prothy- | 5 |
| mia decessero aut defecero. Igitur tu quidem me magis amabis | |
| quam ullus hominum ullum hominem amat; ego vero te, qui | |
| minorem vim in amando possideo, magis amabo quam ullus ho- | |
| minum te amat, magis denique quam tu temet ipsum amas. Iam | |
| mihi cum Gratia certamen erit, quam timeo ut superare possim. | 10 |
| Nam illius quidem, ut Plautus ait, "amoris imber grandibus guttis | |
| non vestem modo permanavit, sed in medullam ultro fluit". | |
| Quas tu litteras te ad me existimas scripsisse! Ausim dicere, | 2.1 |
| quae me genuit atque aluit, nihil umquam tam iucundum tamque | |
| mellitum eam ad me scripsisse. Neque hoc fit facundia aut elo- | |
| quentia tua: alioqui non modo mater mea, sed omnes qui spirant, | |
| quod faciunt, confestim tibi cesserint; sed istae litterae ad me | 5 |
| tuae neque disertae neque doctae, tanta benignitate scatentes, | |
| tanta adfectione abundantes, tanto amore lucentes, non satis pro- | |
| loqui possum ut animum meum gaudio in altum sustulerint, desi- | |
| derio fraglantissimo incitaverint, postremo, quod ait Naevius, | |
| "animum amore capitali conpleverint". | 10 |
| Illa alia epistula tua, qua indicabas, cur tardius orationem, qua | 3.1 |
| laudaturus es dominum meum, in senatu prolaturus esses, tanta me | |
| voluptate adfecit, ut temperare non potuerim (et videris tu an | |
| temere fecerim), quin eam ipsi patri meo recitarem. Quanto opere | |
| autem eum iuverit, nihil me oportet persequi, quom tu et illius sum- | 5 |
| mam benivolentiam et tuarum litterarum egregiam elegantiam noris. | |
| Sed ex ea re longus sermo nobis super te exortus est, multo multoque | |
| longior quam tibi et quaestori tuo de me. Itaque nec tibi dubito | |
| ibidem in foro diu tinnisse auriculas. Conprobat igitur dominus meus | |
| et amat causas, propter quas recitationem tuam in longiorem diem | 10 |
| protulisti * * * |