| Aurelius Caes. Frontoni suo salutem | |
| Saepe te mihi dixisse scio quaerere te quid maxime faceres | 3.2.1.1 |
| gratum mihi. Id tempus nunc adest: nunc amorem erga te meum | |
| augere potes, si augeri potest. Adpropinquat cognitio, in qua | |
| homines non modo orationem tuam benigne audituri, sed indig- | |
| nationem maligne spectaturi videntur. Neque ullum video, qui | 5 |
| te in hac re monere audeat. Nam qui minus amici sunt, malunt | |
| te inspectare inconstantius agentem; qui autem magis amici sunt, | |
| metuunt ne adversario tuo amiciores esse videantur, si te ab ac- | |
| cusatione eius propria tua abducant. Tum autem, si quod tu in | |
| eam rem dictum elegantius meditatus es, per silentium dic- | 10 |
| tionem auferre tibi non sustinent. Adeo sive tu me temerarium | |
| consultorem sive audacem puerulum sive adversario tuo beni- | |
| volentiorem esse existimabis, non propterea quod rectius esse ar- | |
| bitrabor, pedetemptius tibi consulam. Sed quid dixi 'consulam'? | |
| qui id a te postulo et magnopere postulo et me, si inpetro, obli- | 15 |
| gari tibi repromitto. Et dices: 'Quid! si lacessitus fuero, non eum | |
| simili dicto remunerabo?' At ex eo tibi maiorem laudem quaeris, | |
| si nec lacessitus quicquam responderis. Verum si prior fecerit, | |
| respondenti tibi utcumque poterit ignosci: ut autem non inciperet | |
| postulavi ab eo et impetrasse me credo. Utrumque enim vestrum | 20 |
| pro suis quemque meritis diligo et scio illum quidem in avi mei | |
| P. Calvisii domo eruditum, me autem apud te eruditum. Propterea | |
| maximam curam in animo meo habeo, uti quam honestissime | |
| negotium istud odiosissimum transigatur. | |
| Opto ut consilium conprobes, nam voluntatem conprobabis. | 2.1 |
| Ego certe minus sapienter magis scripsero, quam minus amice | |
| tacuero. Vale mi Fronto carissime et amicissime. |