| Domino meo Caesari Fronto | |
| Merito ego me devovi tibi, merito fructus vitae meae omnis | 3.3.1.1 |
| in te ac tuo parente constitui. Quid fieri amicius, quid iucundius, | |
| quid verius potest? Aufer ista, obsecro, "puerulum audacem" aut | |
| "temerarium consultorem". Periculum est plane ne tu quicquam | |
| pueriliter aut inconsulte suadeas. Mihi crede, si tu vis (si minus, | 5 |
| egomet mihi credam) seniorum a te prudentiam exsuperari. | |
| Denique in isto negotio tuum consilium canum et grave, | 2.1 |
| meum vero puerile deprendo. Quid enim opus est aequis et iniquis | |
| spectaculum praebere? Sive sit iste Herodes vir frugi et pudicus, | |
| protelarei conviciis talem a me virum non est verum; sive nequam | |
| et inprobus est, non aequa mihi cum eo certatio neque idem | 5 |
| detrimenti capitur. Omnis enim cum polluto conplexus, tametsi | |
| superes, commaculat. Sed illud verius est, probum virum esse, | |
| quem tu dignum tutela tua iudicas. Quod si umquam scissem, | |
| tum me di omnes male adflixint, si ego verbo laedere ausus fuissem | |
| quemquam amicum tibi. Nunc me velim pro tuo erga me amore, | 10 |
| quo sum beatissimus, in hac etiam parte consilio iuves. Qui<n> | |
| nihil extra causam dicere debeam, quod Heroden laedat, non | |
| dubito. Sed ea quae in causa sunt (sunt autem atrocissima) quem | |
| ad modum tractem, id ipsum est quod addubito et consilium | |
| posco. Dicendum est de hominibus liberis crudeliter verberatis | 15 |
| et spoliatis, uno vero etiam occiso; dicendum de filio impio et | |
| precum paternarum inmemore; saevitia et avaritia exprobranda; | |
| carnifex quidam Herodes in hac causa est constituendus. Quod si | |
| in istis criminibus, quibus causa nititur, putas debere me ex summis | |
| opibus adversarium urgere et premere, fac me, domine optime et | 20 |
| mihi dulcissime, consilii tui certiorem. Si vero in his quoque | |
| remittendum aliquid putas, quod tu suaseris, id optimum factum | |
| ducam. Illud quidem, ut dixi, firmum et ratum habeto, nihil extra | |
| causam de moribus et cetera eius vita me dicturum. Quod si tibi | |
| videbitur servire me causae debere, iam nunc admoneo ne me | 25 |
| inmoderate usurum quidem causae occasione, atrocia enim sunt | |
| crimina et atrociter dicenda. Illa ipsa de laesis et spoliatis hominibus | |
| ita a me dicentur, ut fel et bilem sapiant: sic ubi Graeculum et | |
| indoctum dixero, non erit internecivum. | |
| Vale, Caesar, et me, ut facis, ama plurimum. Ego vero etiam | 3.1 |
| litterulas tuas δίς amo, quare cupiam, ubi quid ad me scribes, | |
| tua manu scribas. |