| Have mi Fronto carissime | |
| Iam hinc tibi, mi Fronto carissime, gratias ago habeoque, cum | 3.5.1.1 |
| consilium meum non tantum non repudiasti, sed etiam conprobasti. | |
| De iis autem, quae per litteras amicissimas tuas consulis, ita | |
| existimo: omnia quae ad causam quam tueris, adtinent, plane pro- | |
| ferunda; quae ad tuas proprias adfectiones adtinent, licet iusta et | 5 |
| provocata sint, tamen reticenda. Itaque neque fidem in negotio | |
| pannychio neque modestiam in existimatione tua laeseris ...... | |
| ..... me .............. tis .............. lis ceteri mihi | |
| ........ tam ........ et dicant quae ... una haec cura maxime | |
| exercet, ne quid tu tale dicas, quod tuis moribus indignum, negotio | 10 |
| inutile, circumstantibus reprehensibile videatur esse. Vale mihi | |
| Fronto carissime et iucundissime mihi. |