| Domino meo | |
| Ita faciam, domine, quo<d ad> hae<c> nomina, quod ad | 3.6.1.1 |
| vitam, ut te velle intellexero, <it>a faciam; teque oro et quaeso | |
| ne umquam quod a me fieri volueris <taceas>; sed ut nunc | |
| ........ suades, ita e........<n>e umquam adversus volun- | |
| tatem tuam quicquam incipiam. Malim etiam ................ | 5 |
| ...................... causa sunt, singillatim sunt, ut Ciceronis | |
| modum proferamus. Nam cum in tantulum vel consultum cogunt | |
| versu cupio, praesertim qua..... sed pugna mi<ni>me hoc modo | |
| transigi possit. Quod si agemus perpetuis orationibus, licet extra | |
| causam nihil progrediar, tamen et oculis acrioribus et voce | 10 |
| vehementi et verbis gravibus utendum e<s>t, nunc autem | |
| n<utu> hinc digito irato, quod .... hominem tuum ...isse; sed | |
| difficile est, ut istud ab eo inpetrari possit: dicitur enim cupidine | |
| agendi flagrare. Nec reprehendo tamen ne hoc quidem, sed moneo | |
| ne tibi ipsa illa, quae in causa erunt, infestius prolata videantur. | 15 |
| Verum et ipse suades in primis fidei parendum: et si armis vel | |
| palaestrica ludas, ne has quidem ludicras exercitationes sine | |
| contentione confici posse ................................... | |
| .......et.......et....... facundior ............. laudavi bea- | |
| tius Opicum tuum. | 20 |