| Magistro meo | |
| Quom tu quiescis et quod commodum valetudini sit tu facis, | 3.7.1.1 |
| tum me recreavi. Et libenter et otiose age. Sentio ergo: recte | |
| fecisti quod brachio curando operam dedisti. Ego quoque hodie | |
| a septima in lectulo non nihil egi, nam εἰκόνας decem ferme | |
| expedivi. <In> nona te socium et optionem mihi sumo, nam | 5 |
| minus secunda fuit in persequendo mihi. Est autem quod in insula | |
| Aenaria intus lacus est: in eo lacu alia insula est, et ea quoque | |
| inhabitatur. Ἔνθ’ ἐμὴν δ’ εἰκόνα ποιοῦμεν. Vale, dulcissima anima. | |
| Domina mea te salutat. |