| Domino meo | |
| Imaginem, quam te quaerere ais, meque tibi socium ad | 3.8.1.1 |
| quaerendum et optionem sumis, num moleste feres, si in tuo atque | |
| in tui patris sinu id futurum quaeram? Ut illa in mari Ionio sive | |
| Tyrrhenico sive vero potius in Hadriatico mari, seu quod aliud | |
| est mare, eius nomen maris addito, igitur ut illa in mari insula | 5 |
| Aenaria fluctus maritimos ipsa accipit atque propulsat omnemque | |
| vim classium praedonum beluarum procellarum ipsa perpetitur, | |
| intus autem in lacu aliam insulam protegit ab omnibus periculis | |
| ac difficultatibus tutam, omnium vero deliciarum voluptatumque | |
| participem, namque illa intus in lacu insula aeque undis alluitur, | 10 |
| auras salubris aeque accipit, habitatur aeque, mare aeque prospectat, | |
| item pater tuus imperii Romani molestias ac difficultates ipse | |
| perpetitur, te tutum intus in tranquillo sinu suo socium dignitatis | |
| gloriae bonorumque omnium participem tutatur. Igitur hac | |
| imagine multimodis uti potes ubi patri tuo gratias ages, in qua | 15 |
| oratione locupletissimum et copiosissimum te esse oportet. Nihil | |
| est enim quod tu aut honestius aut verius aut libentius in omni | |
| vita tua dicas quam quod ad ornandas patris tui laudes pertinebit. | |
| Postea ego quamcumque εἰκόνα huc addidero, non aeque placebit | |
| tibi, ut haec quae ad patrem tuum pertinet: tam hoc scio quam | 20 |
| tu novisti. Quam ob rem ipse aliam εἰκόνα nullam adiciam, sed | |
| rationem qua tute quaeras ostendam. Et amem te: tu quas εἰκόνας | |
| in eandem rem demonstrata ratione quaesiveris et inveneris, | |
| mittito mihi, ut, si fuerint scitae atque concinnae, gaudeam. | |
| Iam primum quidem illud scis, εἰκόνα ei rei adsumi ut aut | 2.1 |
| ornet quid aut deturpet aut aequiperet aut deminuat aut ampliet | |
| aut ex minus credibili credibile efficiat. Ubi nihil eorum usus erit, | |
| locus εἰκόνος non erit. Postea ubi rei propositae imaginem scribes, | |
| ut, si pingeres, insignia animadverteres eius rei cuius imaginem | 5 |
| pingeres, item in scribendo facies. Insignia autem cuiusque rei | |
| multis modis eliges, τὰ ὁμογενῆ, τὰ ὁμοειδῆ, τὰ ὅλα, τὰ μέρη, τὰ | |
| ἴδια, τὰ διάφορα, τὰ ἀντικείμενα, τὰ ἑπόμενα καὶ παρακολουθοῦντα, | |
| τὰ ὀνόματα, τὰ συμβεβηκότα, τὰ στοιχεῖα et fere omnia, ex quibus | |
| argumenta sumuntur: de quibus plerumque audisti, cum Θεοδώρου | 10 |
| locos ἐπιχειρημάτων tractaremus. Eorum si quid memoriae tuae | |
| elapsum est, non inutile erit eadem nos denuo retractare, ubi tempus | |
| aderit. In hac εἰκόνε, quam de patre tuo teque depinxi, ἕν τι | |
| τῶν συμβεβηκότων ἔλαβον, τὸ ὅμοιον τῆς ἀσφαλείας καὶ τῆς ἀπο- | |
| λαύσεως. Nunc tu per hasce vias ac semitas, quas supra ostendi, | 15 |
| quae<res> quonam modo Aenariam commodissime venias. | |
| Mihi dolor cubiti haud multum sedatus est. Vale, domine, | 3.1 |
| cum ingenio eximio. Dominae meae matri tuae dic salutem. | |
| Τὴν δὲ ὅλην τῶν εἰκόνων τέχνην alias diligentius et subtilius | 4.1 |
| persequemur; nunc capita rerum attigi. |