| Have mi magister optime | |
| Si quid somni redit post vigilias, de quibus questus es, oro | 3.9.1.1 |
| te, scribe mihi; et illud oro te: primum valetudini operam da. Tum | |
| securim Tenediam, quam minaris, abde aliquo ac reconde nec tu | |
| consilium causarum dimiseris, aut tum simul omnia ora taceant. | |
| Graece nescio quid ais te conpegisse, quod ut aeque pauca | 2.1 |
| a te scripta placeat tibi. Tune es, qui me nuper concastigabas, cur | |
| Graece scriberem? Mihi vero nunc potissimum Graece scribendum | |
| est. 'Quam ob rem', rogas? Volo periculum facere, an id, quod non | |
| didici, facilius obsecundet mihi, quoniam quidem illud, quod didici, | 5 |
| deserit. Sed si me amares, misisses mihi istud novicium, quod | |
| placere ais. Ego vero te vel invitum istic lego; et quidem hac re | |
| una vivo et resto. | |
| Materiam cruentam misisti mihi. Necdum legi Coelianum | 3.1 |
| excerptum, quod misisti, nec legam prius quam sensus ipse venatus | |
| fuero. Sed me Caesaris oratio unceis unguibus adtinet. Nunc | |
| denique sentio quantum operis sit ternos vel quinos versus in die | |
| exornare et aliquid diu scribere. | 5 |
| Vale, spiritus meus. Ego non ardeam tuo amore, qui mihi hoc | 4.1 |
| scripseris? Quid faciam? Non possum insistere. At mihi anno | |
| priore datum fuit hoc eodem loco eodemque tempore matris | |
| desiderio peruri. Id desiderium hoc anno tu mihi accendis. | |
| Salutat te domina mea. | 5 |