| Have mi magister optime | |
| Scio natali die quoiusque pro eo, quoius is dies natalis est, | 3.10.1.1 |
| amicos vota suscipere; ego tamen, quia te iuxta ut memet ipsum | |
| amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Deos igitur omnis, | |
| qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus | |
| praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis | 5 |
| usquam iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi | |
| votis advoco meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, | |
| de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. | |
| Igitur iam primum Pergamei arcem ascendo et Aesculapio | 2.1 |
| supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehemen- | |
| terque tueatur. Inde Athenas degredior, Minervam genibus nixus | |
| obsecro atque oro, si quid ego umquam litterarum sciam, ut id | |
| potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc | 5 |
| redeo Romam deosque viales et promarinos votis inploro, uti mihi | |
| omne iter tua praesentia comitatum sit neque ego tam saepe tam | |
| saevo desiderio fatiger. Postremo omnis omnium populorum | |
| praesides deos atque ipsum lucum, qui Capitolium montem strepit, | |
| quaeso tribuat hoc nobis, ut istum diem, quo mihi natus es, tecum | 10 |
| firmo te laetoque concelebrem. | |
| Vale, mi dulcissime et carissime magister. Rogo, corpus cura, | 3.1 |
| ut quom venero videam te. Domina mea te salutat. |