| Domino meo | |
| Gratia ad me heri nocte venit. Sed pro Gratia mihi fuit, quod | 3.12.1.1 |
| tu gnomas egregie convertisti, hanc quidem, quam hodie accepi, | |
| prope perfecte, ut poni in libro Sallustii possit, nec discrepet aut | |
| quicquam decedat. Ego beatus hilaris sanus iuvenis denique fio, | |
| quom tu ita proficis. Est grave quod postulabo; sed quod ipse | 5 |
| mihi et profuisse memini, non potest quin a te quoque postulem. | |
| Bis et ter eandem convertito, ita ut tu fecisti in illa gnome brevicula. | |
| Igitur longiores quoque bis ac ter converte naviter audacter. | |
| Quodcumque ausus fueris, cum isto ingenio perficies; at enim cum | |
| labore: laboriosum quidem negotium concupisti, sed pulcrum et | 10 |
| novum et paucis impetratum. Det..inmere....a...bula de...... | |
| perfecte absolveris. | |
| Plurimum tibi in oratione facienda ...... tum certe quidem | 2.1 |
| cottidie ........ ex Iugurtha aut ex Catilina. Diis propitiis, | |
| quom Romam reverteris, exigam a te de<nuo ver>sus diurnos. | |
| Dominam matrem tuam saluta. |