| Magistro meo | |
| Duas per id tempus epistulas tuas accepi. Earum altera me | 3.13.1.1 |
| increpabas et temere sententiam scripsisse arguebas, altera vero | |
| tuere studium meum laude nitebaris. Adiuro tamen tibi meam, | |
| meae matris, tuam salutem mihi plus gaudii in animo coortum | |
| esse illis tuis prioribus litteris meque saepius exclamasse inter | 5 |
| legendum: O me felicem! 'Itane', dicet aliquis, 'felicem te, si est | |
| qui te doceat, quo modo γνώμην sollertius dilucidius brevius | |
| politius scribas?' Non hoc est, quod me felicem nuncupo. Quid | |
| est igitur? Quod verum dicere ex te disco. Ea res, verum dicere, | |
| prorsum diis hominibusque ardua: nullum denique tam veriloquum | 10 |
| oraculum est, quin aliquid ancipitis in se vel obliqui vel inpediti | |
| habeat, quo inprudentior inretiatur, et ad voluntatem suam dictum | |
| opinatus captionem post tempus ac negotium sentiat. Sed ista res | |
| lucrosa est et pla<ne> mos talia tantum pio errore et vanitate | |
| ex<cus>are. At tuae seu accusationes seu lora confestim ipsam | 15 |
| viam ostendunt sine fraude et inventis verbis. Itaque haberem | |
| etiam gratias agere vel si verum me dicere satius simul et audire | |
| verum me doces. Duplex igitur pretium solvatur, pendere quod | |
| ne valeam <elabora>bis. Sei resolvi vis nil, quo modo tibi par | |
| pari expendam nisi obsequio? Inpius tamen mihi malui te nimia | 20 |
| motum cura * * * die * * * vacui <l>icuit me * * * en..ue bene et | |
| ...........ae ..et * * * excerpere * * * nes .......se......s | |
| d........n........ne * * * paulatim * * * nmi * * * est enim * * * | |
| qui * * * laborem hic rect * * * gloria per * * *. | |
| Vale, mi * * * ne et optime orato<r>, sic m * * * venisse gaudeo. | 2.1 |
| Domina mea te salutat. |