| Domino meo | |
| Quod poetis concessum est ὀνοματοποιεῖν, verba nova fingere, | 3.14.1.1 |
| quo facilius quod sentiunt exprimant, id mihi necessarium est ad | |
| gaudium meum expromendum. Nam solitis et usitatis verbis non | |
| sum contentus: ita a<vid>ius gaudeo quam ut sermone volgato | |
| significare laetitiam animi mei possim, tot mihi a te in tam pau<cis | 5 |
| diebus> epistulas scriptas, easque tam eleganter tam amice tam | |
| blande tam effuse tam fraglanter conpositas, cum iam tot negotiis | |
| quot officiis, quot rescribendis per provincias litteris distringerere. | |
| At enim proposueram (nihil enim mihi a te occultum aut | 2.1 |
| dissimulatum retinere fas est) ita, inquam, proposueram vel | |
| desidiae culpam a te subire rarius scribendo tibi potius quam te | |
| multis rebus occupatum epistulis meis onerarem et ad rescribendum | |
| provocarem, quom tu cotidie ultro scripsisti mihi. Sed quid dico | 5 |
| 'cotidie'? Ergo iam hic mihi ὀνοματοποι<ΐ>ας opus est. Nam | |
| 'cotidie' foret, si singulas epistulas per dies singulos scripsisses; | |
| quom vero plures epistulae sint quam dies, verbum istud 'cottidie' | |
| minus significat. Nec est, domine, quod mihi tristior sis, cur omnino | |
| veritus sim ne tibi litterae meae crebriores oneri essent: nam | 10 |
| quo mei amantior es, tanto me laborum tuorum parciorem et | |
| occupationum tuarum modestiorem esse oportet. | |
| Quid est mihi osculo tuo suavius? Ille mihi suavis odor, ille | 3.1 |
| fructus in tuo collo atque osculo situs est. At tamen proxime cum | |
| proficiscerere, cum iam pater tuus vehiculum conscendisset, te | |
| salutantium et exosculantium turba diutius moraretur, profuit ut | |
| te solus ex omnibus non conplecterer nec exoscularer. Item in | 5 |
| ceteris aliis rebus omnibus numquam equidem mea commoda tuis | |
| utilitatibus anteponam; quin si opus sit, meo gravissimo labore | |
| atque negotio tuum levissimum otium redimam. | |
| Igitur cogitans, quantum ex epistulis scribendis laboris cape- | 4.1 |
| res, proposueram parcius te appellare, quom tu cotidie scripsisti | |
| mihi. Quas ego epistulas quom acciperem, simile patiebar quod | |
| amator patitur, qui delicias suas videat currere ad se per iter as- | |
| perum et periculosum. Namque is simul advenien<t>em gaudet, | 5 |
| simul periculum reveretur. Unde displicet mihi fabula histrionibus | |
| celebrata, ubi "amans amantem puella iuvenem nocte lumine | |
| accenso stans in turri natantem in mare opperitur". Nam ego | |
| potius te caruero, tametsi amore tuo ardeo, potius quam "te ad | |
| hoc noctis natare tantum profundi patiar, ne luna occidat, ne | 10 |
| ventus lucernam interemat, ne quid ibi ex frigore inpliciscar<e>, | |
| ne fluctus ne vadus ne piscis aliquo noxsit". Haec oratio amanti- | |
| bus decuit et melior et salubrior fuit non alieno capitali periculo | |
| sectari voluptatis usuram brevem ac paenitendam. | |
| Nunc ut a fabula ad verum convertar, id ego non medio- | 5.1 |
| criter anxius eram, <ne> necessariis laboribus tuis ego insuper | |
| aliquod molestiae atque oneris inponerem, si praeter eas epistulas, | |
| quas ad plurimos necessario munere cotidie rescribis, ego quoque | |
| ad rescribendum fatigarem. Nam me carere omni fructu amoris | 5 |
| tui malim, quam te ne minimum quidem incommodi voluptatis | |
| meae gratia subire. |