| <Domino meo> | |
| * * * molliantur atque ita efficacius | 3.16.1.1 |
| sine ulla animos offensione audientium penetrent. Haec sunt pro- | |
| fecto quae tu putas obliqua et insincera et anxia et verae amicitiae | |
| minime adcommodata. At ego sine istis artibus omnem orationem | |
| absurdam et agrestem et incognitam, denique inertem atque | 5 |
| inutilem puto. Neque magis oratoribus arbitror necessaria eius | |
| modi artificia quam philosophis. In ea re non oratorum domesticis, | |
| quod dicitur, testimoniis utar, sed philosophorum eminentissimis, | |
| poetarum vetustissimis excellentissimisque, vitae denique coti- | |
| dianae usu atque cultu artiumque omnium experimentis. | 10 |
| Quidnam igitur tibi videtur princeps ille sapientiae simul | 2.1 |
| atque eloquentiae Socrates? Huic enim primo ac potissimo | |
| testimonium apud te denuntiavi: eone usus genere dicendi, in | |
| quo nihil est oblicum, nihil interdum dissimulatum? Quibus ille | |
| modis Protagoram et Polum et Thrasymachum et sophistas ceteros | 5 |
| versare atque inretire solitus? Quando autem aperta arte congressus | |
| est? Quando non ex insidiis adortus? Quo ex homine nata inversa | |
| oratio videtur, quam Graece εἰρωνείαν appellant? Alcibiaden vero | |
| ceterosque adulescentis genere aut forma aut opibus feroces quo | |
| pacto appellare atque adfari solebat? Per iurgium an per πολιτίαν? | 10 |
| Exprobrando acriter quae delinquerent an leniter arguendo? Neque | |
| deerat Socrati profecto gravitas aut vis, quantum cynicus Dio- | |
| genes volgo saeviebat; sed vidit profecto ingenia partim hominum | |
| ac praecipue adulescentium facilius comi atque adfabili oratione | |
| leniri quam acri violentaque superari. Itaque non vineis neque | 15 |
| arietibus errores adulescentium expugnabat, sed cuniculis subrue- | |
| bat, neque umquam ab eo auditores discessere lacerati sed non | |
| numquam lacessiti. Est enim genus hominum natura insectantibus | |
| indomitum, blandientibus conciliatum. Quam ob rem facilius | |
| precariis decedimus quam violentis deterremur, plusque ad corri- | 20 |
| gendum promovent consilia quam iurgia. Ita comitati monentium | |
| obsequimur, inclementiae obiurgantium obnitimur. |