| Domino meo | |
| Quod tu me putes somnum cepisse, totam paene noctem per- | 3.17.1.1 |
| vigilavi mecum ipse reputans, num forte nimio amore tui remis- | |
| sius et clementius delictum aliquod tuum aestumarem; num tu | |
| ordinatior perfectior iam in eloquentia esse debueris, sed ingenio | |
| tuo vel desidia vel indiligentia claudat. Haec mecum anxie volutans | 5 |
| inveniebam te multum supra aetatem, quantum est, multum supra | |
| tempus quo operam his studiis dedisti, multum etiam supra opi- | |
| nionem meam, quamquam ego de te sperem inmodica, in eloquen- | |
| tia promovisse. | |
| Sed quo mihi tum demum venit nocte media in mentem, | 2.1 |
| qualem ὑπόθεσιν scribas, nimirum ἐπιδεικτικήν, qua nihil est diffi- | |
| cilius! Cur? Quia, cum sint tria ferme genera ὑποθέσε<ω>ν <ἐπιδεικ- | |
| τικῶν, συμβουλευτικῶν>, δικανικῶν, cetera illa multo sunt proniora | |
| multifaria procliva vel campestria, τὸ ἐπιδεικτικόν in arduo situm. | 5 |
| Denique cum aeque tres quasi formulae sint orationis, ἰσχνόν, | |
| μέσον, ἁδρόν, prope nullus in epidicticis τῷ ἰσχνῷ locus, qui est | |
| in dicis multum necessarius. Omnia ἐν τῷ ἐπ<ι>δεικτικῷ ἁδρῶς di- | |
| cenda, ubique ornandum, ubique phaleris utendum; pauca τῷ μέσῳ | |
| χαρακτῆρι. | 10 |
| Meministi autem tu plurimas lectiones, quibus usque adhuc | 3.1 |
| versatus es, comoedias, Atellan<a>s, oratores veteres, quorum | |
| aut pauci aut praeter Catonem et Gracchum nemo tubam inflat; | |
| omnes autem mugiunt vel stridunt potius. Quid igitur Ennius | |
| egit quem legisti? Quid tragoediae ad versum sublimiter faciundum | 5 |
| te iuverunt? Plerumque enim ad orationem faciendam versus, ad | |
| versificandum oratio magis adiuvat. Nunc nuper coepisti legere | |
| ornatas et pompaticas orationes. Noli postulare statim eas imitari | |
| posse. Verum, ut dixi, incumbamus conitamur. Me vade, me praede, | |
| me sponsore celeriter te in cacumine eloquentiae sistam. Dii facient, | 10 |
| dei favebunt. | |
| Vale, domine, καὶ ἔλπιζε καὶ εὐθύμει καὶ χρόνῳ καὶ ἐμπειρίᾳ | 4.1 |
| πείθου. Matrem dominam saluta. | |
| Quom Persarum disciplinam memorares, bene "battunt" ais. | 5.1 |