| Have mi Fronto merito carissime | |
| Intellego istam tuam argutissimam strofam, quam tu qui- | 3.18.1.1 |
| dem benignissime repperisti; ut, quia laudando me fidem propter | |
| egregium erga me amorem tuum non habebas, vituperando laudi | |
| fidem quaereres. Sed o me beatum, qui a Marco Cornelio meo, | |
| oratore maximo, homine optimo, et laudari et reprehendi dignus | 5 |
| esse videor! Quid ego de tuis litteris dicam benignissimis verissimis | |
| amicissimis? Verissimis tamen usque ad primam partem libelli | |
| tui, nam cetera, ubi me conprobas, ut ait nescio quis Graecus | |
| (puto Thucydides), τυφλοῦται γὰρ τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον, item | |
| tu partim meorum prope caeco amore interpretatus es. | 10 |
| Sed (tanti est me non recte scribere et te nullo meo merito, | 2.1 |
| sed solo tuo erga me amore laudare, de quo tu plurima et elegantis- | |
| sima ad me proxime scripsisti) ego, si tu volueris, ero aliquid. | |
| Ceterum litterae tuae id effecerunt, ut quam vehementer me | |
| amares sentirem. Sed quod ad ἀθυμίαν meam attinet, nihilo minus | 5 |
| adhuc animus meus pavet et tristiculus est, ne quid hodie in senatu | |
| dixerim, propter quod te magistrum habere non merear. | |
| Vale mihi Fronto, quid dicam nisi amice optime. | 3.1 |