| Domino meo | |
| Lectulo me teneo. Si possim, ubi ad Centumcellas ibitis, | 3.21.1.1 |
| itineri idoneus esse, VII idus vos Lorii videbo deis faventibus. | |
| Excusa me domino nostro patri tuo, quem (ita vos salvos habeam!) | |
| magno pondere gravius amo et colo, quom tam bene in senatu | |
| iudicatum est, quod et provinciis saluti esset et reos clementer | 5 |
| obiurgasset. | |
| Ubi vivarium dedicabitis, memento quam diligentissime, si | 2.1 |
| feras percuties, equum admittere. | |
| Galbam certe ad Centumcellas produces. An potes octavidus | 3.1 |
| Lorii? Vale, domine, patri placeto, matri dic salutem, me desiderato. | |
| Cato quid dicat de Galba absoluto, tu melius scis; ego memini | 4.1 |
| propter fratris filios eum absolutum. Τὸ δὲ ἀκριβές ipse inspice. | |
| Cato igitur dissuadet neve suos neve alienos quis liberos ad miseri- | |
| cordiam conciliandam producat neve uxores neve adfines vel ullas | |
| omnino feminas. | 5 |
| Domine, matrem saluta. |