| Magistro meo | |
| Mane ad te non scripsi, quia te commodiorem esse audieram | 3.22.1.1 |
| et quia ipse in alio negotio occupatus fueram; nec sustineo ad te | |
| umquam quicquam scribere nisi remisso et soluto et libero animo. | |
| Igitur, si recte sumus, fac me ut sciam; quid enim optem, scis; | |
| quam merito optem, scio. Vale, meus magister, qui merito apud | 5 |
| animum meum omnis omni re praevenis. | |
| Mi magister, ecce non dormito et cogo me ut dormiam, ne | 2.1 |
| tu irascaris. Aestimas utique me vespera haec scribere. |