| <Domino meo Fronto> | |
| <Quoniam scio, quanto opere sis anxius> * * * | 4.1.1.1 |
| * * * et columbae cum lupis et aquilis cantantem | |
| sequebantur inmemores insidiarum et unguium et dentium. Quae | |
| fabula recte interpretantibus illud profecto significat fuisse egregio | |
| ingenio eximiaque eloquentia virum, qui plurimos virtutum suarum | 5 |
| facundiaeque admiratione devinxerit; eumque amicos ac sectatores | |
| suos ita instituisse, ut quamquam diversis nationibus convenae | |
| variis moribus inbuti concordarent tamen et consuescerent et | |
| congregarentur, mites cum ferocibus, placidi cum violentis, quom | |
| superbis moderati, cum crudelibus timidi: omnes dein paulatim | 10 |
| vitia insita exuerent, virtutem sectarentur, probitatem condisce- | |
| rent, pudore inpudentiam, obsequio contumeliam, benignitate | |
| malivolentiam commutarent. | |
| Quo si quis umquam ingenio tantum valuit, ut amicos ac | 2.1 |
| sectatores suos amore inter se mutuo copularet, tu hoc profecto | |
| perficies multo facilius, qui ad omnis virtutes natus es prius quam | |
| institutus. Nam prius quam tibi aetas institutioni sufficiens ado- | |
| lesceret, iam tu perfectus atque omnibus bonis artibus absolutus: | 5 |
| ante pubertatem vir bonus, ante togam virilem dicendi peritus. | |
| Verum ex omnibus virtutibus tuis hoc vel praecipue admirandum, | |
| quod omnis amicos tuos concordia copulas. Nec tamen dissimula- | |
| verim multo hoc esse difficilius quam ut ferae ac leones cithara | |
| mitigentur: quod tu facilius obtinebis, si unum illud vitium | 10 |
| funditus extirpandum eruendumque curaveris, ne liveant neve in- | |
| videant invicem amici tui sibi neve quod tu alii tribueris aut | |
| bene feceris, sibi quisque illud deperire ac detrahi putet. | |
| Invidia perniciosum inter homines malum maximeque in- | 3.1 |
| ternecivum, sibi aliisque pariter obnoxium; sed si procul a cohorte | |
| tua prohibueris, uteris amicis concordibus et benignis, ut nunc | |
| uteris. Sin aliqua pervaserit, magna molestia magnoque labore | |
| erit restinguendum. | 5 |
| Sed meliora, quaeso, fabulemur. Amo Iulianum (inde enim | 4.1 |
| hic sermo defluxit), amo omnis, qui te diligunt, amo deos, qui te | |
| tutantur, amo vitam propter te, amo litteras tecum ............ | |
| tuis mihi amorem tui ingurgito. |