| Carissime | |
| Quamquam ad te cras venio, tamen tam amicis tamque iu- | 4.2.1.1 |
| cundis litteris tuis, tam denique elegantibus nihil, ne hoc quidem | |
| tantulum, rescribere non sustineo, mi Fronto carissime. Sed quid | |
| ego prius amem? Pro quo prius habeam gratiam? Idne primum | |
| commemorem, quod in tantis domesticis studiis tantisque extra- | 5 |
| riis negotiis occupatus, tamen ad Iulianum nostrum visendum mea | |
| maxime gratia (nam sim ingratus, nisi id intellegam) ire conisus | |
| es? Sed non magnum est tamen ut est, si cetera addas: tanto | |
| temporis spatio ibi te demorari, tantum sermocinari, idque de | |
| me sermocinari, aut quod ad valetudinem eius consolandam esset, | 10 |
| aegrum commodiorem sibi, amicum amiciorem mihi facere; tum | |
| autem de iis singillatim ad me perscribere; inibi scribere nuntium | |
| de ipso Iuliano optatissimum, verba suavissima, consilia saluber- | |
| rima. | |
| Quid illud, quod dissimulare nullo modo possum, apud alium | 2.1 |
| dissimulaturus? Utique illud ipsum quod tanta ad me scripsisti, | |
| cum cras venturus essem: id vero mihi longe fuit gratissimum; | |
| in eo Ego me beatissimum supra omnis homines arbitratus sum, | |
| nam quanti me faceres quantamque amicitiae meae haberes fi- | 5 |
| duciam, in eo maxime atque dulcissime ostendisti. Quid ego ad- | |
| dam, nisi 'te merito amo'? Sed quid dico 'merito'? Nam utinam | |
| pro tuo merito te amare possem! Atque id est quod saepe absenti | |
| atque insonte<i> tibi irascor atque suscenseo, quod facis ne te, | |
| ut volo, amare possim, id est ne meus animus amorem tuum | 10 |
| usque ad summum columen eius persequi posset. | |
| De Herode quod dicis, "perge", oro te, ut Quintus noster | 3.1 |
| ait, "pervince pertinaci pervicacia". Et Herodes te amat et ego | |
| istic hoc ago et, qui te non amat, profecto neque ille animo intel- | |
| legit neque oculis videt; nam de auribus nihil dico, nam omnium | |
| aures tuae voculae subserviunt sub iugum subactae. | 5 |
| Mihi et hodiernus dies verno die longior et nox veniens hiberna | 4.1 |
| nocte prolixior videtur atque videbitur. Nam cum maximo opere | |
| Frontonem meum consalutare tum harum recentium litterarum | |
| scriptorem praecipue cupio conplecti. | |
| Haec cursim ad te scripsi, quia Maecianus urgebat, et | 5.1 |
| fratrem tuum maturius ad te reverti aecum erat. Quaeso igitur, | |
| si quod verbum absurdius aut inconsultior sensus aut infirmior | |
| littera istic erit, id tempori adponas. Nam cum te ut amicum ve- | |
| hementissime diligam, tum meminisse oportet, quantum amorem | 5 |
| amico, tantum reverentiae magistro praestare debere. Vale mi | |
| Fronto carissime et supra omnis res dulcissime. | |
| Sota Ennianus remissus a te et in charta puriore et volumine | 6.1 |
| gratiore et littera festiviore quam antea fuerat, videtur. Gracchus | |
| cum cado musti maneat, dum venimus, neque enim metus est | |
| Gracchum interea cum musto defervere posse. | |
| Valeas semper, anima suavissima. | 5 |