| Domino meo Fronto | |
| Omnium artium, ut ego arbitror, imperitum et indoctum om- | 4.3.1.1 |
| nino esse praestat quam semiperitum ac semidoctum. Nam qui | |
| sibi conscius est artis expertem esse, minus adtemptat eoque | |
| minus praecipitat; diffidentia profecto audaciam prohibet. At | |
| ubi quis leviter quid cognitum pro conperto ostentat, falsa fiducia | 5 |
| multifariam labitur. Philosophiae quoque disciplinas aiunt satius | |
| esse numquam attigisse quam leviter et primoribus, ut dicitur, | |
| labiis delibasse, eosque provenire malitiosissimos, qui in vestibulo | |
| artis obversati prius inde averterint quam penetraverint. Tamen | |
| est in aliis artibus ubi interdum delitiscas et peritus paulisper | 10 |
| habeare quod nescias. In verbis vero eligendis conlocandisque | |
| ilico dilucet nec verba dare diutius potest, quin se ipse indicet | |
| verborum ignarum esse, eaque male probare et temere existimare | |
| et inscie contrectare neque modum neque pondus verbi internosse. | |
| Quam ob rem rari admodum veterum scriptorum in eum la- | 2.1 |
| borem studiumque et periculum verba industriosius quaerendi sese | |
| commisere. Oratorum post homines natos unus omnium M. Porcius | |
| eiusque frequens sectator C. Sallustius; poetarum maxime | |
| Plautus, multo maxime Q. Ennius eumque studiose aemulatus L. | 5 |
| Coelius nec non Naevius, Lucretius, Accius etiam, Caecilius, La- | |
| berius quoque. Nam praeter hos partim scriptorum animadvertas | |
| particulatim elegantis, Novium et Pomponium et id genus in | |
| verbis rusticanis et iocularibus ac ridiculariis, Attam in mulie- | |
| bribus, Sisennam in lasciviis, Lucilium in cuiusque artis ac negotii | 10 |
| propriis. | |
| Hic tu fortasse iandudum requiras, quo in numero locem M. | 3.1 |
| Tullium, qui caput atque fons Romanae facundiae cluet. Eum | |
| ego arbitror usquequaque verbis pulcherrimis elocutum et ante | |
| omnis alios oratores ad ea, quae ostentare vellet, ornanda magni- | |
| ficum fuisse. Verum is mihi videtur a quaerendis scrupulosius | 5 |
| verbis procul afuisse vel magnitudine animi vel fuga laboris vel | |
| fiducia non quaerenti etiam sibi, quae vix aliis quaerentibus | |
| subvenirent, praesto adfutura. Itaque conperisse videor, ut qui | |
| eius scripta omnia studiosissime lectitarim, cetera eum genera | |
| verborum copiosissime uberrimeque tractasse, verba propria | 10 |
| translata simplicia conposita et, quae in eius scriptis ubique di- | |
| lucent, verba honesta, saepe numero etiam amoena; quom tamen | |
| in omnibus eius orationibus paucissima admodum reperias in- | |
| sperata atque inopinata verba, quae non nisi cum studio atque | |
| cura atque vigilantia atque multa veterum carminum memoria | 15 |
| indagantur. Insperatum autem atque inopinatum vero appello, | |
| quod praeter spem atque opinionem audientium aut legentium | |
| promitur, ita ut, si subtrahas atque eum, qui legat, quaerere ipsum | |
| iubeas, aut nullum <a>ut non ita significando adcommodatum | |
| verbum aliud reperiat. Quam ob rem te magno opere conlaudo, | 20 |
| quod ei rei curam industriamque adhibes, ut verbum ex alto eruas | |
| et ad significandum adcommodes. Verum, ut initio dixi, magnum | |
| in ea re periculum est, ne minus apte aut parum dilucide aut non | |
| satis decore, ut a semidocto, conlocetur, namque multo satius est | |
| volgaribus et usitatis quam remotis et requis<i>tis uti, si parum | 25 |
| significet. | |
| Haud sciam an utile sit demonstrare, quanta difficultas, | 4.1 |
| quam scrupulosa et anxia cura in verbis probandis adhibenda sit, | |
| ne ea res animos adulescentium retardet aut spem adipiscendi | |
| debilitet. Una plerumque littera translata aut exempta aut in- | |
| mutata vim verbi ac venustatem commutat et elegantiam vel | 5 |
| scientiam loquentis declarat. Equidem te animadverti, quom mihi | |
| scripta tua relegeres atque ego de verbo syllabam permutarem, | |
| te id neglegere nec multum referre arbitrari. Nolim igitur te ig- | |
| norare syllabae unius discrimen quantum referat. Os 'colluere' | |
| dicam, pavimentum autem in balneis 'pelluere', non colluere; | 10 |
| lacrimis vero genas 'lavere' dicam, non pelluere neque colluere, | |
| vestimenta autem 'lavare', non lavere; sudorem porro et pulverem | |
| 'abluere', non lavare; sed maculam elegantius 'eluere' quam abluere. | |
| Si quid vero magis haeserit nec sine aliquo detrimento exigi possit, | |
| Plautino verbo 'elavere' dicam. Tum praeterea mulsum 'diluere', | 15 |
| fauces 'proluere', ungulam iumento 'subluere'. | |
| Tot exemplis unum atque idem verbum syllabae atque litte- | 5.1 |
| rae commutatione in varium modum ac sensum usurpatur: tam | |
| Hercule quam faciem medicamento 'litam', caeno corpus 'oblitum', | |
| calicem melle 'delitum', mucronem veneno <'praelitum'>, radium | |
| visco 'inlitum' rectius dixerim. | 5 |
| Haud sciam an quis roget: nam quis me prohibet vestimenta | 6.1 |
| lavere potius quam lavare, sudorem lavare potius quam abluere | |
| dicere? Tibi vero nemo in ea re intercedere aut modificare<i> | |
| iure ullo poterit, qui sis liberis prognatus et equitum censum | |
| praetervehare et in senatu sententiam rogere; nos vero qui doc- | 5 |
| torum auribus servituti serviendae nosmet dedimus, necesse est | |
| tenuia quoque ista et minuta summa cum cura persequamur. | |
| Verba prosus alii vecte et malleo ut silices moliuntur, alii autem | |
| caelo et marculo ut gemmulas exculpunt; te aequius erit ad | |
| quaerenda sollertius verba quod correctus sis meminisse quam | 10 |
| quod deprehensus detrectare aut retardari. Nam si quaerendo de- | |
| sistes, numquam reperies; si perges quaerere, reperies. | |
| Denique visus etiam es mihi insuper habuisse, cum ordinem | 7.1 |
| verbi tui immutassem, uti ante "tricipitem" diceres quam "Geryo- | |
| nam" nominares. Id quoque ne ignores; pleraque in oratione or- | |
| dine inmutato vel rata verba fiunt vel supervacanea. 'Navem | |
| triremem' rite dixerim, 'triremem navem' supervacaneo addiderim. | 5 |
| Neque enim periculum est ne quis lecticulam aut redam aut citha- | |
| ram triremem dici arbritetur. Tum praeterea quom commemorares, | |
| cur Parthi manuleis laxioribus uterentur, ita, opinor, scripsisti, | |
| "intervallis vestis aestum" ut "suspendi" diceres. Ain tandem | |
| quo pacto aestus suspenditur? Neque id reprehendo, te verbi | 10 |
| translatione audacius progressum, quippe qui Enni sententia | |
| "oratorem audacem esse debere" censeam. Sit sane audax orator, | |
| ut Ennius postulat; sed a significando quod volt eloqui nusquam | |
| digrediatur. Igitur voluntatem quidem tuam magno opere pro- | |
| bavi laudavique, quom verbum quaerere adgressus es; indiligentiam | 15 |
| autem quaesiti verbi, quod esset absurda, reprehendi. Namque | |
| manuleorum intervallis, quae interdum laxata videmus atque | |
| fluitantia, 'suspendi' aestus non potest: potest aestus per vestis | |
| intervalla 'depelli', potest 'degi', potest 'demeare', potest 'circum- | |
| duci', potest 'interverti', potest 'eventilari', omnia denique potius | 20 |
| potest quam posse suspendi, quod verbum 'superne quid sustineri', | |
| non 'per laxamenta deduci' significat. | |
| Post ista monui quibus studiis, quoniam ita velles, te historiae | 8.1 |
| scribundae praeparares. Qua de re cum longior sit oratio, ne modum | |
| epistulae egrediar, finem facio. Si tu de ea quoque re scribi ad te | |
| voles, etiam atque etiam admonebis. |