| M. Caesar M. Frontoni magistro suo salutem | |
| Postquam vehiculum inscendi, postquam te salutavi, iter non | 4.4.1.1 |
| adeo incommodum fecimus, sed paululum pluviae aspersi sumus. | |
| Sed priusquam ad villam venimus, Anagniam devertimus mille | |
| fere passus a via. Deinde id 'oppidum anticum' vidimus, minutulum | |
| quidem, sed multas res in se antiquas habet, aedes sanctasque | 5 |
| caerimonia<s> supra modum. Nullus angulus fuit, ubi delubrum | |
| aut fanum aut templum non sit. Praeterea multi libri lintei, quod | |
| ad sacra adtinet. Deinde in porta, cum eximus, ibi scriptum erat | |
| bifariam sic: "Flamen sume samentum". Rogavi aliquem ex po- | |
| pularibus quid illud verbum esset. Ait lingua Hernica pelliculam | 10 |
| de hostia, quam in apicem suum flamen cum in urbem introeat | |
| inponit. Multa adeo alia didicimus quae vellemus scire; verum id | |
| solum est quod nolimus, cum tu a nobis abes: ea nobis maxima | |
| sollicitudo est. | |
| Nunc tu postquam inde profectus es, utrumne in Aureliam | 2.1 |
| an in Campaniam abisti? Fac scribas mihi et an vindemias in- | |
| choaveris, et an ad villam multitudinem librorum tuleris et illud | |
| quoque, an me desideres, quod ego stulte requiro, quom tu certe | |
| facis. Nunc tu, si me desideres atque si me ames, litteras tuas ad | 5 |
| me frequentes mittes, quod mihi solacium atque fomentum sit. | |
| Nam decem partibus tuas litteras legere malim quam omnes | |
| Marsicos aut Gauranos palmites: nam Signini quidem isti nimis | |
| rancidos racemos et acidos acinos habent, quod vinum malim | |
| quam mustum bibere. Praeterea istas uvas multo commodius passas | 10 |
| quam puberes manducare; nam profecto malim eas pedibus | |
| calcare quam dentibus comesse. Sed tamen propitiae placataeque | |
| sint et mihi pro istis iocularibus bonam veniam duint. Vale mihi | |
| homo amicissime, suavissime, disertissime, magister dulcissime. | |
| Quom videbis in dolio mustum fervere, in mentem tibi veniat | 3.1 |
| mihi sic in pectore tuum desiderium scatere et abundare et spumas | |
| facere. Semper vale. |