Have mihi magister gravissime
  Nos valemus. Ego hodie ab hora nona noctis in secundam 4.5.1.1
diei bene disposito cibo studivi; a secunda in tertiam soleatus li-
bentissime inambulavi ante cubiculum meum. Deinde calceatus
sagulo sumpto (nam ita adesse nobis indictum erat), abii salu-
tatum dominum meum. 5
  Ad venationem profecti sumus, fortia facinora fecimus, apros 2.1
captos esse fando audimus, nam videndi quidem nulla facultas
fuit. Clivom tamen satis arduum successimus; inde post meridiem
domum recepimus. Ego me ad libellos. Igitur calceis detractis,
vestimentis positis, in lectulo ad duas horas commoratus sum. 5
Legi Catonis orationem De Bonis Pulchrae et aliam, qua tribuno
diem dixit. Io, inquis puero tuo, vade quantum potes, de Apollinis
bibliotheca has mihi orationes adporta. Frustra mittis, nam II
isti libri me secuti sunt. Igitur Tiberianus bibliothecarius tibi
subigitandus est; aliquid in eam rem insumendum, quod mihi 10
ille, ut ad urbem venero, aequa divisione inpertiat.
  Sed ego orationibus his perlectis paululum misere scripsi, 3.1
quod aut Lymphis aut Volcano dicarem: ἀληθῶς ἀτυχῶς σήμερον
γέγραπταί μοι, venatoris plane aut vindemiatoris studiolum, qui
iubilis suis cubiculum meum perstrepunt, causidicali prosum odio
et taedio. Quid hoc dixi? Immo recte dixi, nam meus quidem 5
magister orator est.
  Ego videor mihi perfrixisse, quod mane soleatus ambulavi 4.1
an quod male scripsi, non scio. Certe homo alioqui pituitosus,
hodie tamen multo mucculentior mihi esse videor. Itaque oleum
in caput infundam et incipiam dormire, nam in lucernam hodie
nullam stillam inicere cogito, ita me equitatio et sternutatio de- 5
fetigavit.
  Valebis mihi magister carissime et dulcissime, quem ego, 5.1
ausim dicere, magis quam ipsam Romam desidero.