| Have mihi magister dulcissime | |
| Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfric- | 4.6.1.1 |
| tiunculam, quae videtur sedata esse. Ergo ab undecima noctis | |
| in tertiam diei partim legi ex Agri Cultura Catonis, partim scripsi | |
| minus misere meHercule quam heri. Inde salutato patre meo aqua | |
| mulsa sorbenda usque ad gulam et reiectanda "fauces fovi", | 5 |
| potius quam dicerem gargarissavi, nam est ad Novium, credo, et | |
| alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti | |
| adstiti. Deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? | |
| Panis tantulum, cum conchim, caepas et maenas bene praegnatis | |
| alios vorantis viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus | 10 |
| et consudavimus et iubilavimus et "aliquot", ut ait auctor, "reli- | |
| quimus altipendulos vindemiae superstites". Ab hora sexta domum | |
| redimus. | |
| Paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula | 2.1 |
| mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat: | |
| 'Quid existimas modo meum Frontonem facere?' Tum illa: 'Quid | |
| autem tu meam Gratiam?' Tum ego: 'Quid autem pas<s>er- | |
| culam nostram Gratiam minusculam?' Dum ea fabulamur atque | 5 |
| altercamur, uter alterum vestrum magis amaret, discus crepuit, | |
| id est, pater meus in balneum transisse nuntiatus est. Loti igitur | |
| in torculari cenavimus, non loti in torculari, sed loti cenavimus; | |
| et rusticos cavillantes audivimus libenter. Inde reversus, prius- | |
| quam me in latus converto ut stertam, meum pensum explico et | 10 |
| diei rationem meo suavissimo magistro reddo, quem si possem | |
| magis desiderare, libenter plusculum macerarer. | |
| Valebis mihi Fronto, ubiubi es, mellitissime, meus amor, | 3.1 |
| mea voluptas. Quid mihi tecum est? Amo absentem. |