| Have mihi magister dulcissime | |
| Tandem tabellarius proficiscitur et ego tridui acta mea ad | 4.7.1.1 |
| te tandem possum dimittere. Nec quicquam dico; ita epistulis | |
| prope ad XXX dictandis spiritum insumsi. Nam quod proxime | |
| tibi de epistulis placuerat, nondum ad patrem meum pertuli. Sed | |
| cum dis iuvantibus ad urbem veniemus, admone me ut tibi aliquid | 5 |
| de hac re narrem; sed quae tua et mea meteoria est, neque tu | |
| me admonebis neque ego tibi narrabo: atque enim re vera opus | |
| consulto est. | |
| Vale meum, quid dicam? quidquid dicere satis non est; vale | 2.1 |
| meum desiderium, mea ....... voluptas. |