| Magistro meo salutem | |
| Adventum tuum mihi frater tuus nuper εὐηγγελίσατο. Cupio | 4.8.1.1 |
| meHercule possis venire, quod salute tua fiat; spero enim fore ut | |
| etiam valetudini meae conspectus tuus aliquid conferat: εἰς ὄμματ’ | |
| εὔνου φωτὸς ἐνβλέψαι <γλυκύ>, Εὐριπίδης ait, opinor. Ego inprae- | |
| sentiarum sic me habeo, ut vel hinc aestimatu facile sit tibi, | 5 |
| quod haec precaria manu scribo. | |
| Sane quidem quod ad vires adtinet, incipiunt redire: pectoris | 2.1 |
| etiam dolor nullus residuus; ulcus autem illud ἀπεργάζεται τῆς | |
| ἀρτηρίας. Nos remedia experimur et ne quid opere nostro claudat | |
| advigilamus. Neque enim ulla alia re tolerabiliora diuturna in- | |
| commoda fieri sentio quam conscientia curae diligentis et tempe- | 5 |
| rantiae medicis obsequentis. Turpe alioqui fuerit diutius vitium | |
| corporis quam animi studium ad reciperandam sanitatem posse | |
| durare. | |
| Vale mi iucundissime magister. Salutat te mater mea. |