| Domino meo | |
| Accepi litteras tuas elegantissime scriptas, quibus tu inter- | 4.9.1.1 |
| vallo desiderium litterarum mearum obortum tibi esse ais. Est | |
| igitur vera Socrati opinio 'doloribus ferme voluptates conexas | |
| esse', cum in carcere dolorem constricti vinculi voluptate re- | |
| soluti conpensaret. Item profecto in nobis quantum molestiae | 5 |
| absentia, tantum commodi adfert desiderium inritatum. Nam de- | |
| siderium ex amore est. Igitur amor cum desiderio auctus est, | |
| quod est in amicitia multo optimum. | |
| Tum quod quaeris de valetudine mea, iam prius scripseram | 2.1 |
| tibi me umeri dolore vexatum ita vehementer quidem, ut illam | |
| ipsam epistulam, qua id significabam, scribendo dare operam ne- | |
| quirem, sed uterer contra morem nostrum * * * | |
| * * * | 5 |