| Fronto Caesari | |
| Ut ego, di boni, consternatus sum lecto initio epistulae tuae! | 4.12.1.1 |
| Quod ita scriptum fuit, ut tuum aliquod valetudinis periculum | |
| significari suspicarer. Postquam deinde illud periculum, quod quasi | |
| tuum principio litterarum tuarum acceperam, filiae tuae Faustinae | |
| fuisse aperuisti, quantum mihi permutatus est pavor! Nec per- | 5 |
| mutatus modo, verum etiam nescio quo pacto non nihil sublevatus. | |
| Dicas licet: leviusne tibi visum est filiae meae periculum quam | |
| meum? Tibine ita visum, qui praefers Faustinam id tibi esse | |
| quod lucem serenam, quod diem festum, quod spem propinquam, | |
| quod votum impetratum, quod gaudium integrum, quod laudem | 10 |
| nobilem atque incolumem? Equidem ego quid mihi legenti litteras | |
| tuas subvenerit scio; qua vero id ratione evenerit nescio; nescio, | |
| inquam, cur magis ad tuum quam ad tuae filiae periculum conster- | |
| natus sim; nisi forte, tametsi paria sint, graviora tamen videntur | |
| quae ad aures prius accidunt. | 15 |
| Quae denique huiusce rei ratio, tu facilius scias, qui de natura | 2.1 |
| et sensibus hominum scis amplius aliquid meliusque didicisti. Ego, | |
| qui a meo magistro et parente Athenodoto ad exempla et imagines | |
| quasdam rerum, quas ille εἰκόνας appellabat, apte animo conpre- | |
| hendundas adcommodandasque mediocriter institutus sum, hanc | 5 |
| huiusce rei imaginem repperisse videor, cur meus translatus metus | |
| levior sit mihi visus: simile solere evenire onus grave umero | |
| gestantibus, cum illud onus in sinistrum ab dextro umero trans- | |
| tulere, quamquam nihil de pondere deminutum sit, tamen ut oneris | |
| translatio videatur etiam et elevatio. | 10 |
| Nunc quoniam postrema parte epistulae tuae, qua meliuscule | 3.1 |
| iam valere Faustinam nuntiasti, omnem mihi prosus metum ac | |
| sollicitudinem depulisti, non alienum tempus videtur de meo ad- | |
| versus te amore remissius aliquid tecum et liberalius fabulandi; | |
| nam ferme metu magno et pavore relevatis conceditur ludere ali- | 5 |
| quid atque ineptire. Ego quanto opere te diligam, non minus de | |
| gravibus et seriis experimentis quam plerisque etiam frivolis sentio. | |
| Quae aut cuius modi sint haec frivola indicabo. | |
| Si quando te "somno leni", ut poeta ait, "placidoque re- | 4.1 |
| vinctus" video in somnis, numquam est quin amplectar et exos- | |
| culer: tum pro argumento cuiusque somni aut fleo ubertim aut | |
| exulto laetitia aliqua et voluptate. Hoc unum ex Annalibus sump- | |
| tum amoris mei argumentum poeticum et sane somniculosum. | 5 |
| Accipe aliud rixatorium iam hoc et iurgiosum. Non numquam | 5.1 |
| ego te coram paucissimis ac familiarissimis meis gravioribus verbis | |
| absentem insectatus sum: olim hoc cum tristior quam par erat | |
| in coetum hominum progrederere, vel cum in theatro tu libros vel | |
| in convivio lectitabas (nec ego dum tum theatris necdum conviviis | 5 |
| abstinebam), tum igitur ego te durum et intempestivum hominem, | |
| odiosum etiam non numquam ira percitus appellabam. Quod si | |
| quis alius eodem te convicio audiente me detrectaret, aequo animo | |
| audire non poteram. Ita mihi facilius erat ipsum loqui quam alios | |
| de te sequius quid dicere perpeti: ita ut Gratiam meam filiam faci- | 10 |
| lius ipse percusserim quam ab alio percuti viderim. | |
| Tertium de meis frivoleis addam. Scis ut in omnibus argen- | 6.1 |
| tariis mensulis perguleis taberneis protecteis vestibulis fenestris | |
| usquequaque ubique imagines vestrae sint volgo propositae, male | |
| illae quidem pictae pleraeque et crassa, lutea immo, Minerva | |
| fictae scalptaeve; cum interim numquam tua imago tam dissimilis | 5 |
| ad oculos meos in itinere accidit, ut non ex ore meo excusserit | |
| rictum osculei et somnum. | |
| Nunc ut frivolis finem faciam et convertar ad serium, hae | 7.1 |
| litterae tuae cum primis indicio mihi fuerunt, quanto opere te | |
| diligam, cum magis perturbatus sum ad tuum quam ad filiae tuae | |
| periculum: cum alioqui te quidem mihi, filiam vero tuam etiam | |
| tibi, ut par est, superstitem cupiam. Sed heus tu videbis ne de- | 5 |
| lator existas neve indicio pareas apud filiam, quasi vero ego te | |
| quam illam magis diligam. Nam periculum est, ne ea re filia tua | |
| commota, ut est gravis et prisca femina, poscenti mihi manus et | |
| plantas ad saviandum ea causa iratior subtrahat aut gravatius | |
| porrigat: cuius ego, dei boni, manus parvolas plantasque illas pin- | 10 |
| guiculas tum libentius exosculabor quam tuas cervices regias tuum- | |
| que os probum et facetum. |