| Magistro meo | |
| C. Aufidius animos tollit, arbitratum suum in caelum fert, | 4.13.1.1 |
| negat se hominem iustiorem, ne quid immoderatius dicam, ex | |
| Umbria ullum alium Romam venisse. Quid quaeris? Iudicem se | |
| quam oratorem volt laudari. Cum rideo, despicit; facile esse ait | |
| oscitantem iudici assidere, ceterum quidem iudicare praeclarum | 5 |
| opus. Haec in me. Sed tamen negotium belle se dedit. Bene est: | |
| gaudeo. | |
| Tuus adventus me cum bea<t> tum sollicitat; cur beet, | 2.1 |
| nemo quaerat; quam ob rem sollicitet, ego me dius fidius fatebor | |
| tibi. Nam quod scribendum dedisti, ne paululum quidem operae | |
| ei, quamvis otiosus, dedi. Aristonis libri me hac tempestate bene | |
| accipiunt atque idem habent male: cum docent meliora, tum scilicet | 5 |
| bene accipiunt: cum vero ostendunt, quantum ab his melioribus | |
| ingenium meum relictum sit, nimis quam saepe erubescit disci- | |
| pulus tuus sibique suscenset, quod viginti quinque natus annos | |
| nihildum bonarum opinionum et puriorum rationum animo hau- | |
| serim. Itaque poenas do, irascor, tristis sum, ζηλοτυπῶ, cibo careo. | 10 |
| His nunc ego curis devinctus obsequium scribendi cotidie in | 3.1 |
| diem posterum protuli. Sed iam aliquid comminiscar; et quod | |
| orator quidam Atticus Atheniensium contionem monebat 'non | |
| numquam permittendum legibus dormire', libris Aristonis pro- | |
| pitiatis paulisper quiescere concedam, meque ad istum histrionum | 5 |
| poetam totum convertam lecteis prius oratiunculeis Tullianeis. | |
| Scribam autem alterutram partem, nam eadem de re diversa tueri | |
| numquam prosus ita dormiet Aristo uti permittat. | |
| Vale mi optime et honestissime magister. Domina mea te | 4.1 |
| salutat. |