| Magistro meo | |
| Bonum annum, bonam salutem, bonam fortunam peto a | 1.1.1.1 |
| dis die mihi sollemni natali tuo, compotemque me voti fore con- | |
| fido, nam quem sponte dei iuvisse volunt et dignum ope sua iu- | |
| dicant, eum commendo benignitati eorum. Tu cum alia laetabilia, | |
| mi magister, in tuo animo festo die agitabis, numerato apud te | 5 |
| qui te valde diligant; in iis primis hunc tuum discipulum ponito, | |
| inibi dominum meum fratrem, πάθει φιλοῦντάς σε ἀνθρώπους. | |
| Vale et perennem multis annis bonam valetudinem, mi ma- | 2.1 |
| gister, obtine laetissimus incolumitate filiae nepotum generi. | |
| Nostra Faustina reficit sanitatem. Pullus noster Antoninus | 3.1 |
| aliquo lenius tussit. Quantum quisque in nidulo nostro iam sapit, | |
| tantum pro te precatur. Iterum atque iterum ac porro in longam | |
| senectam bene vale, iucundissime magister. Peto a te, sed impe- | |
| tratum sit, ne te ob diem natalem Cornificiae Lorium vexes. Dis | 5 |
| volentibus Romae paucis diebus nos videbis. Sed post diem natalem | |
| tuum, si me amas, nox quae sequitur fac iam placide quiescas | |
| sine ullius instantis officii cogitatione. Hoc Antonino tuo da solli- | |
| cite et vere petentei. |