Antonino Augusto Fronto
|
|
Seni huic et, ut tu appellas, magistro tuo bona salus bonus
|
1.2.1.1
|
annus bona fortuna res omnis bona, quae tu scribis, ea te mihi
|
|
ab dis die tibi sollemnissimo natali meo precatum: omnia mihi
|
|
ista in te tuoque fratre sita sunt, Antonine meo cordi dulcissime,
|
|
quos ego postquam cognovi meque vobis transdidi, nihil umquam
|
5
|
prae vobis dulcius habui neque habere possum; tametsi alios annos
|
|
totidem de integro quantum vixi vivam. Hoc igitur unum coniunc-
|
|
tis precibus ab deis precemur, uti vos incolumes et florentes et
|
|
rei p. familiaeque vestrae prospere potentes aetatem longam de-
|
|
gatis. Nec quicquam est praeterea, quod ego tantopere vel ab deis
|
10
|
vel a forte fortuna vel a vobis ipsis impetratum cupiam, quam
|
|
ut vestro conspectu et adfatu vestrisque tam iucundis litteris frui
|
|
quam mihi diutissime liceat; eique ego rei, sei fieri possit, repue-
|
|
rascere opto.
|
|
Nam quod ad ceteras res alioqui adtinet, sat vitae est.
|
2.1
|
Video te, Antonine, principem tam egregium quam speravi; tam
|
|
iustum, tam innocentem quam spopondi; tam gratum populo
|
|
Romano et acceptum quam optavi; tam mei amantem quam ego
|
|
volui; tam disertum quam ipse voluisti. Nam ubi primum coepisti
|
5
|
rursum velle, nihil offuit interdum noluisse. Fieri etiam vos co-
|
|
tidie facundioreis video et exulto quasi adhuc magister. Nam
|
|
quom omnis virtutes vestras diligam et amplectar, fateor tamen
|
|
praecipuum me et proprium gaudium ex eloquentia vestra capere.
|
|
Itidem ut parentes, cum in voltu liberum oris sui lineamenta di-
|
10
|
noscunt, ita ego cum in orationibus vestris vestigia nostra<e>
|
|
sectae animadverto, γέγηθε δὲ φρένα Λήτω: meis enim verbis
|
|
exprimere vim gaudi mei nequeo.
|
|
Nec te recordatio ista urgeat nec omnino angat, quod tibi
|
3.1
|
conscius es non perpetuam operam eloquentiae dedisse. Nam ita
|
|
res habet: qui magno ingenio praeditus recta via ad eloquentiam
|
|
a principio inductus atque institutus fuerit, tametsi interdum con-
|
|
cessarit aut restiterit, ubi primum progredei denuo et pergere visum
|
5
|
erit, coeptum illud iter confecerit setius fortasse aliquo, minus
|
|
tamen nihilo. Crede autem hoc mihi omnium hominum, quos ego
|
|
cognoverim, uberiore quam tu sis ingenio adfectum comperisse
|
|
me neminem; quod quidem ego magna cum lite Victorini nostri
|
|
et magna eius cum bile adiurare solebam, cum eum adspirare ad
|
10
|
pulchritudinem ingeni tui posse negarem. Tum ille meus Rusticus
|
|
Romanus, qui vitam suam pro unguiculo tuo libenter dediderit
|
|
atque devoverit, de ingenio tamen invitus et tristis aegre conce-
|
|
debat.
|
|
Unum tibi periculum fuit, Antonine, idem quod omnibus
|
4.1
|
qui sublimi ingenio extiterunt, ne in verborum copia et pulchri-
|
|
tudine clauderes; quanto enim ampliores sententiae creantur,
|
|
tanto difficilius verbis vestiuntur; nec mediocriter laborandum
|
|
est ne procerae illae sententiae male sint amictae neve indecorius
|
5
|
cinctae neve sint seminudae.
|
|
Meministin eius orationis tuae, quam vixdum pueritiam
|
5.1
|
egressus in senatu habuisti? in qua cum imagine utriculi ad exem-
|
|
plum adcommodandum usus esses, anxie verebare, ne parum pro
|
|
loci et ordinis dignitate τὴν εἰκόνα usurpasses, meque primam illam
|
|
longiusculam ad te epistulam scripsisse qua id, quod res est, augu-
|
5
|
rabar, magni ingeni signum esse ad eius modi sententiarum pericula
|
|
audaciter adgredi, sed quod eo opus esset, tuo te studio et non
|
|
nulla nostra opera adsecuturum, ut digna tantis sententiis ver-
|
|
borum lumina parares; quod nunc vides provenisse et, quamquam
|
|
non semper ex summis opibus ad eloquentiam velificaris, tamen
|
10
|
sipharis et remis te tenuisse iter, atque ut primum vela pandere
|
|
necessitas impulit, omnis eloquentiae studiosos ut lembos et ce-
|
|
locas facile praetervehi.
|
|
Haec ut scriberem productus sum proxuma epistula tua, qua
|
6.1
|
scripsisti exolescere paulatim quaecumque didicisses; mihi autem
|
|
nunc cum maxime florere quae didicisti atque adolescere videntur.
|
|
An parum animadvertis, quanto studio quantoque favore et volup-
|
|
tate dicentem te audiat senatus populusque Romanus? Et spon-
|
5
|
deo, quanto saepius audierit, tanto flagrantius amabit, ita multa
|
|
et grata sunt ingeni et oris et vocis et facundiae tuae delenimenta.
|
|
Nimirum quisquam superiorum imperatorum (imperatoribus enim
|
|
te comparare malo, ne viventibus compararem) quisquam illorum
|
|
his figurationibus uteretur, quae Graeci schemata vocant? Ne lon-
|
10
|
gius repetam, vel proximo senatu, cum Cyzicenorum gravem causam
|
|
commemorares, ita orationem tuam figurasti, quam figuram Graeci
|
|
παράλειψιν appellant, ut praetereundo tamen diceres et dicendo
|
|
tamen praeterires. In quo multa simul laudanda sunt: primum
|
|
hoc te doctissime perspexisse sociorum graves aerumnas non per-
|
15
|
petua neque recta aut prolixa oratione exaggerandas, indicandas
|
|
tamen esse inpensius, ut digni senatus misericordia et auxilio vide-
|
|
rentur; deinde ita breviter rem omnem atque ita valide elocutus
|
|
es, ut paucissimis verbis omnia, quae res posceret, continerentur,
|
|
ut non ocius aut vehementius terra urbem illam quam animos
|
20
|
audientium tua oratio moverit. Ecquid adgnoscis formam senten-
|
|
tiae Tullianae: ut non ocius aut vehementius terra urbem illam
|
|
quam animos audientium tua oratio moverit? 'Ut quisque amore
|
|
quempiam deperit, eius etiam naevolos saviatur'.
|
|
Sed mihi crede amplissimum te iam tenere in eloquentia
|
7.1
|
locum brevique summum eius cacumen aditurum, locuturumque
|
|
inde nobiscum de loco superiore, nec tantulo superiore, quanto
|
|
rostra foro et comitio excelsiora sunt, sed quanto altiores antemnae
|
|
sunt prora vel potius carina. Praecipue autem gaudeo te verba
|
5
|
non obvia arripere, sed optima quaerere. Hoc enim distat summus
|
|
orator a mediocribus, quod ceteri facile contenti sunt verbis bonis,
|
|
summus orator non est bonis contentus, si sint ulla meliora.
|
|
Sed haec certo loco ac tempore pluribus vel scribemus ad
|
8.1
|
te vel coram conloquemur. Ut voluisti, domine, et ut valetudo
|
|
mea postulabat, domi mansi, tibique sum precatus, ut multos
|
|
dies natales liberum tuorum prospere celebres. Pullo nostro tussi-
|
|
culam sedaverit et dies clementior et nutrix eius, si cibis aptioribus
|
5
|
vescatur, omnia enim remedia atque omnis medelae fovendi in-
|
|
fantium faucibus in lacte sunt sitae.
|
|
In oratione tua Cyzicena, cum deos precareris, "et si fas est,
|
9.1
|
obsecro" addidisti, quod ego me non memini legisse. Obsecrari
|
|
enim et resecrari populus aut iudices solebant' sed me forsitan
|
|
memoria fugerit: tu diligentius animadvertito.
|
|
Me quoque tussicula vexat et manus dexterae dolor, medio-
|
10.1
|
cris quidem, sed qui a rescribenda longiore epistula inpedierit;
|
|
dictavi igitur.
|
|
Quoniam mentio παραλείψεως habita est, non omittam quin
|
11.1
|
te impertiam quod de figura ista studiosius animadverterim,
|
|
neque Graecorum oratorum neque Romanorum, quos ego legerim,
|
|
elegantius hac figura usum quemquam quam M. Porcium in ea
|
|
oratione, quae 'De sumptu suo' inscribitur, in quas ic ait: "Iussi
|
5
|
caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re, quod
|
|
sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae: maiorum
|
|
bene facta perlecta; deinde quae ego pro re p. fecissem leguntur.
|
|
Ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione:
|
|
'Numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per am-
|
10
|
bitionem dilargitus sum.' 'Attat, noli noli <s>cribere', inquam,
|
|
'istud: nolunt audire'. Deinde recitavit: 'Numquam praefectos
|
|
per sociorum vestrorum oppida inposivi, qui eorum bona liberos
|
|
diriperent.' 'Istud quoque dele: nolunt audire; recita porro.'
|
|
'Numquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset
|
15
|
neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem
|
|
qui cepissent.' 'Istuc quoque dele: nihil <e>o minus volunt
|
|
dici; non opus est recitato.' 'Numquam ego evectionem datavi,
|
|
quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent'. 'Perge
|
|
istuc quoque uti cum maxime delere.' 'Numquam ego argentum
|
20
|
pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi
|
|
neque eos malo publico divites feci.' 'Enim vero usque istuc ad
|
|
lignum dele.' Vide sis, quo loco re<s> p. siet, uti quod rei p.
|
|
bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare
|
|
non audeo, ne invidiae siet. Ita inductum est male facere inpoene,
|
25
|
bene facere non inpoene licere."
|
|
Haec forma παραλείψεως nova nec ab ullo alio, quod ego
|
12.1
|
sciam, usurpata est. Iubet enim legi tabulas et quod lectum sit,
|
|
iubet praeteriri. A te quoque novom factum, quod principium
|
|
orationis tuae figura ista exorsus es; sicut multa alia nova et
|
|
eximia facturum te in orationibus tuis certum habeo: ita egregio
|
5
|
ingenio natus es.
|
|