| <M. FRONTONIS AD ANTONINUM IMP. ET INVICEM | |
| LIB. II> | |
| <Domino meo Antonino Augusto Fronto> | |
| * * * abripere terrae, ut dicitur, immo cellae | 2.1.1.1 |
| filios. Tantam de thesauris Antonini pecuniam prodigei quam nescio | |
| quae ista altilis alumna accipiat, unde nihil Egatheus acceperit. | |
| Quanti vero rumores adversi, quantae querimoniae exorientur | |
| bonis lege Falcidia distractis? Lineam istam famosam atque cele- | 5 |
| bratam ceteraque tantae pecuniae ornamenta quis emet? Tua uxor | |
| si emerit, praedam invasisse et minimo aere eripuisse dicetur, eoque | |
| minus ad eos, quibus legatum erat, pervenisse. An non emet haec | |
| ornamenta Faustina? Quis igitur emet margarita, quae filiabus | |
| tuis legata sunt? Iis margaritis collos filiarum tuarum despoliabis, | 10 |
| ut cuius tandem ingluvies turgida ornetur? | |
| An hereditas Matidiae a vobis non adibitur? Summo genere, | 2.1 |
| summis opibus nobilissima femina de vobis optime merita intestata | |
| obierit? Ita prosus eveniet, ut cui funus publicum decreveris, ei | |
| ademeris testamentum. Adhuc usque in omnibus causis iustum te | |
| et gravem et sanctum iudicem exhibuisti: ab uxorisne tuae causa | 5 |
| prave iudicare inchoabis? Tum tu quidem ignem imitaberis, si | |
| proximos ambures, longinquis lucebis. |