| R(escriptum) magistro meo | |
| Ergo magister meus iam nobis et patronus erit? Equidem | 2.2.1.1 |
| possum securus esse, cum duas res animo meo carissumas secutus | |
| sim, rationem veram et sententiam tuam. Di velint ut semper, | |
| quod agam, secundo iudicio tuo, mi magister, agam. | |
| Vides quid horae tibi rescribam. Nam post consultationem | 2.1 |
| amicorum in hoc tempus collegi sedulo ea, quae nos moverant, ut | |
| domino meo perscriberem faceremque eum nobis in isto quoque | |
| negotio praesentem. Tum demum θαρσήσω τοῖς βεβουλευμένοις, cum | |
| fuerint ab illo comprobata. Orationem, qua causam nostram de- | 5 |
| fendisti, Faustinae comfestim ostendam, et agam gratias ei, quod | |
| mihi talis epistula tua legenda ex isto negotio nata est. Bone et | |
| optime magister vale. |