<M. FRONTONIS AD ANTONINUM IMP. ET INVICEM
LIB. III>
<Domino meo>
* * * 3.1.1.1
* * * tatem historiae aptam neque
illam moderationem orationi accommodatam; figuras etiam, quas
Graece σχήματα vocant, illum historiae, hunc orationi congruentes
adhibuisse; Sallustium antithetis honeste compositis usum: "alieni 5
adpetens, sui profusus; satis eloquentiae, sapientiae parum";
paronomasia etiam non absurda nec frivola, sed proba et eleganti:
"simulator ac dissimulator"; Tullium vero commotissima et famili-
ari orationibus figura usum, quam scriptores artium ἐπανάφοραν
vocant; Sallustius * * * iterata verba * * * . "Quis clarioribus viris 10
quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? Quis
civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic
civitati? Quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus
patientior? Quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior?"
Et porro deinceps ab eodem isto verbo sententiae inchoantur. Si 15
videbitur, id quoque animadvertito et cum <animo tuo co>gitato,
an pro cetero ornatu ac tumultu medium illud inculpatum sit,
"cum omnibus communicare quod habebat"; nam mihi paulo hoc
volgatius et ieiunius videtur.
  Non .............. post illa Sallusti et Tulli de Catilina 2.1
L. Anton........ utus ait, putabam ostendere: "........ praeter
veteranum .....re magna pars iuventutis sequebatur". Id .....
hoc in sc..... tu faceres idem quod pictor qui numquam equom
pinge.....pro.............................................. 5
............................................... pingit.
  Iugurthae forma eius modi est: 3.1
  "Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed
multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae cor-
rumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari,
cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria antiret, omni- 5
bus tamen carus esse. Ad hoc pleraque tempora in venando agere,
leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum
facere, minimum ipse de se loqui." "Nam Iugurtha ut erat in-
pigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum
Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo 10
labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe
obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat,
ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuus erat
et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum 15
ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator
omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere,
magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque con-
silium neque inceptum ullum frustra erat. Hoc accedebat muni-
ficentia animi atque ingenii sollertia, quibus rebus sibi multos 20
ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
  Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque
nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi
domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti."
  Ne agrei quidem forma praetereunda: 4.1
  "Mare saevum inportuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori,
arbori infecundus; caelo terraque penuria aquarum. Genus ho-
minum salubri corpore, velox, patiens laborum; ac plerosque
senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam mor- 5
bus haud saepe quem superat; <ad> h<oc> malefici generis
plurima animalia."
  Tum illa persequitur non inscite: 5.1
  "In regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer bellicosus;
at is, quem petebat, quietus inbellis, placido ingenio, opportunus
iniuriae, metuens magis quam metuendus."
  Hoc de cos. peritia: 6.1
  "Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et
corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat; patiens laborum,
acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus
contra pericula et invidias." 5
  Milites deinde corrupti: 7.1
  "Imperatori exercitus traditur a Spurio Albino pro consule
iners, inbellis neque periculi neque laboris patiens, lingua quam
manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium,
sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex 5
malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxilii aut
spei bonae accedebat."
  Effeminatio: 8.1
  "Nam Albinus Auli fratris exercitusque clade perculsus, post-
quam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aesti-
vorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat,
nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed 5
neque muniebantur neque more militari vigiliae deducebantur;
uti cuique libebat, ab signis aberat. Lixae permixti cum militi-
bus diu noctuque vagabantur et palantes agros vastare, villas
expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere,
eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus; 10
praeterea frumentum datum publice vendere, panem in dies
mercari; postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae
luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia am-
plius. Sed in ea difficultate Metellum nec minus quam in rebus
hostilibus magnum et sapientem virum fuisse <comperior>; 15
tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum;
namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quis-
quam in castris panem aut alium cibum coctum venderet, ne lixae
exercitum ins<equ>erentur, ne miles hastatus aut gregarius in
agmine servum aut iumentum haberet; ceteris arte modum sta- 20
tuisse. Praeterea transversis itineribus cotidie castra movere,
iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias
crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine
in primis modo, modo postremis, saepe in medio adesse, ne quis-
piam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, 25
miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis
quam vindicando exercitum brevi confirmavit."
  Tum forma Marii: 9.1
  "Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis suppli-
canti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde
quae animo agitabat, fretus deis ageret, fortunam quam saepissime
experiretur; cuncta prospere eventura. At illum iam antea con- 5
sulatus ingens cupido exagitabat, * * *
* * * <con>suetam duritiam et alia,
quae <ceter>i miserias voc<a>nt, voluptati habuisse, <n>isi
<tam>en res publica par<iter atque> saevissimo im<perio>
bene atque decore gest<a>." 10
  Sed forma ea <im>perato<ris>; perlege <et vo>lup- 10.1
taria:
  "Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae
facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea
viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, 5
psallere saltare elegantius quam necesse probae, multa alia, quae
instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam
decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret,
haud facile discerneres; libidine sic adcensa, ut saepius peteret
viros quam peteretur." 10
  "Quis rebus permota civitas atque immutata urbis facies 11.1
erat. Ex summa laetitia lasciviaque, quae diuturna quies pepere-
rat, repente omnis tristitia invasit; festinare trepidare neque loco
neque homini cuiquam satis credere; neque bellum gerere neque
pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, 5
quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat,
<ad>f<lic>tar<e> sese, manus supplices ad caelum tendere,
mise<rari> pa<rvo>s liberos, rogitare <om>nia, omni ru-
mor<e> pavere, adripere omn<i>a superbia atque deliciis
omissis, sibi patria<e>que dif<f>idere." 10
  Forma, qua flagitia disciplinae <pl. de>s<cribuntur>: 12.1
  "Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis in-
vident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum
rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura
aluntur, quoniam egestas facile s<i>ne damn<o> habetur." 5
* * *