| <M. FRONTONIS AD ANTONINUM IMP. ET INVICEM | |
| LIB. IIII> | |
| <Magistro meo> | |
| * * * lio paululum et ex Ciceronis oratione, sed | 4.1.1.1 |
| quasi furtim, certe quidem raptim: tantum instat aliud ex alio | |
| curarum, quom interim requies una librum in manus sumere. | |
| Nam parvolae nostrae nunc apud Matidiam in oppido hospitantur; | |
| igitur vespera ad me ventitare non possunt propter aurae rigorem. | 5 |
| Vale mi domine magister. Dominus meus frater et filiae cum | 2.1 |
| sua matre, cuius prae ......... per ..........avis ex animo | |
| tibi salutem dicunt. | |
| Mitte mihi aliquid, quod tibi disertissimum videatur, quod | 3.1 |
| legam, vel tuum aut Catonis aut Ciceronis aut Sallustii aut Gracchi | |
| aut poetae alicuius, χρῄζω γὰρ ἀναπαύλης, et maxime hoc genus, | |
| quae me lectio extollat et diffundat ἐκ τῶν κατειληφυιῶν φροντίδων; | |
| etiam si qua Lucretii aut Enni excerpta habes εὔφωνα ἁδρά et | 5 |
| sic ubi ἤθους ἐμφάσεις. |