| Domino meo Antonino Aug. Fronto | |
| Ne ego post homines natos et locutos omnium facundissimus | 4.2.1.1 |
| habear, cum tu, M. Aureli, mea scripta lectitas et probas et | |
| lucrativa tua in tantis negotiis tempora meis quoque orationibus | |
| legendis occupare non inutile tibi arbitraris nec infructuosum. | |
| Quod sive amore inductus etiam ingenio meo delectaris, | 2.1 |
| beatissimus equidem sum, quod tibi tam sum carus, ut esse videar | |
| etiam disertus; sive ita censes atque ita iudicio tuo et animi sen- | |
| tentia decernis, mihi quoque iam disertus iure videbor, quoniam | |
| videar tibi. | 5 |
| Quod vero patris tui laudes a me in senatu designato et inito | 3.1 |
| consulatu meo dictas legisti libenter, minime miror. Namque tu | |
| Parthos etiam et Hiberos sua lingua patrem tuum laudantis pro | |
| summis oratoribus audias. Nec meam orationem, sed patris tui | |
| virtutem miratus es, nec laudatoris verba, sed laudati facta lau- | 5 |
| dasti. | |
| De tuis etiam laudibus, quas in senatu eadem illa die protuli, | 4.1 |
| ita sentias velim: tunc in te eximiam indolem fuisse, nunc summam | |
| virtutem; frugem tunc in segete florentem, nunc messem perfectam | |
| et horreo conditam. Sperabam tunc, habeo nunc: spes in rem con- | |
| vertit. | 5 |
| Quod autem mitti a me tibi postulasti acceptis * * * | 5.1 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 5 |