| Domino meo Antonino Aug. Fronto | |
| Vidi pullulos tuos, quod quidem libentissime in vita mea | 1.3.1.1 |
| viderim, tam simili facie tibi, ut nihil sit hoc simili similius. Feci | |
| prorsus conpendium itineris Lorium usque, conpendium viae | |
| lubricae, compendium clivorum arduorum; tamen vidi te non | |
| exadvorsum modo, sed locupletius, sive me ad dexteram sive ad | 5 |
| laevam convertissem. | |
| Sunt autem dis iuvantibus colore satis salubri, clamore forti. | 2.1 |
| Panem alter tenebat bene candidum, ut puer regius, alter autem | |
| cibarium, plane ut a patre philosopho prognatus. Deos quaeso | |
| sit salvus sator, salva sint sata, salva seges sit, quae tam similes | |
| procreat. Nam etiam voculas quoque eorum audivi tam dulcis, | 5 |
| tam venustas, ut orationis tuae lepidum illum et liquidum sonum | |
| nescio quo pacto in utriusque pipulo adgnoscerem. Iam tu igitur, | |
| nisi caves, superbiorem aliquanto me experiere; habeo enim quos | |
| pro te non oculeis modo amem, sed etiam auribus. |