| <M. FRONTONIS AD VERUM IMP. ET INVICEM LIB. I> | |
| <Magistro meo> | |
| * * * nostro, Calpurnium dico, contentio est, | 1.1.1.1 |
| quem ego facile et omnibus spectantibus et et, si spectaveris, | |
| teste revincam, Pyladem magistro suo istum tanto meliorem esse, | |
| quanto sit Apolausto similior. Sed quod sine ioco dicatur, iube | |
| Valerium istum Antonium dare mihi libellum, uti rescriptione | 5 |
| quoque nostra gratia sententiae nostrae fiat. | |
| Epistulam tuam summa cum voluptate et solita cum admi- | 2.1 |
| ratione legi. Vale, mi magister, Vero tuo dulcissime et carissime. |