| Magistro meo | |
| Est quod ego tecum graviter conquerar, mi magister, et | 1.2.1.1 |
| quidem uti querellam dolor superet, quod ego te tanto post inter- | |
| vallo neque complexus neque adfatus sim, cum et in palatium veneris | |
| et postquam ego a domino meo fratre vixdum discesseram. Equidem | |
| multum fratrem meum obiurgavi, cur me non revocavit, neque | 5 |
| culpam abnuere ausus est. Quantum, oro te, fuit ante mihi signi- | |
| ficare te ad fratrem meum <venturum> esse, velle me quoque | |
| visere, postremo redire me iubere, uti confabularemur? Quid enim, | |
| si me hodie domum arcessas, nonne omnibus omissis lubens cur- | |
| ram? Qui quidem aegerrime tulerim, quod non cotidie ad te | 10 |
| commeem. Quin gravissimum stationis nostrae id esse arbitrer, | |
| quod veniendi ad te adeo * * * solus * * * ad te curissem. | |
| Nunc oro saltem dum mi * * * conte * * * quom discurris | 2.1 |
| autumno * * * tument quin te * * * exter * * * lis expectem. | |
| Vale mi magister, Vero tuo carissime et humanissime. |