| Domino meo Vero Augusto | |
| Quod heri, cum in palatium vestri visendi causa venissem, | 1.3.1.1 |
| non <te vise>rim, non mea culpa evenisse ostendam paulo post. | |
| Quod ........ libens scienti animo .............. persolvissem, | |
| hau<dqua>quam me paeniteret. Fuit .... fuit ............. | |
| .... familiaribus litteris mecum expostulares. Neque tanto opere | 5 |
| gauderem, sei, cum ad te venissem, summo cum honore a te appel- | |
| latus essem, quam nunc gaudeo tanto me iurgio desideratum. | |
| Namque tu pro tua persingulari humanitate omnes nostri ordinis | |
| viros, ubi praesto adsunt, honorifice adfaris, non omnes magno | |
| opere requiris absentes. Haec denique seria causa est, in qua malim | 10 |
| te mihi graviter irasci quam libenter ignoscere. <Ir>asceris enim | |
| quales re vera desiderantius desiderasti. A quibus autem aversus | |
| fueris, neque <i>ra<s>ceris neque desiderabis, si amare de- | |
| sieris. Enimvero cum tu tuusque frater in tantis opibus locati, | |
| tanta multitudine omnium generum omniumque ordinum, in quos | 15 |
| amorem vestrum dispergitis, circumfusi, mihi quoque partem a- | |
| moris vestri non nullam impertiatis, quid me facere oportet, cuius | |
| spes opesque <o>mnes <in v>obis sunt s<olis> sitae? Non | |
| ei tum pectus meum * * * quid * * * aut ubi illos mihi ante * * * | |
| praestare possim quam ut vos illis anteponam. Sic enim pro- | 20 |
| fecto merebor, ut vos quoque illos mihi anteponatis. | |
| Sed ne diutius defensionem meam differam, nulla, ut dixi, | 2.1 |
| mea culpa accidit, ut te non convenirem. Nam ex hortis ego redii | |
| Romam ante diem quintum kal. April. diluculo, ut <sem>per | |
| illa, si possem, die longo post tempore †comsuero†. Sed eo..... | |
| .......................................................... | 5 |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| ......... est .... nae ego pergerem .... ut facerem? 'Satin | |
| salve' ut percontarer? an ut complecterer? an ut exoscularer? an | |
| ut confabularer? an ego quarto post mense lacrimas vestras spec- | 10 |
| tatum measque ostentatum venirem? Quid igitur postero die feci? | |
| Non sum ausus neque fratri tuo neque tibi scribere me ad vos esse | |
| venturum, sed ad libertum vestrum Charilam perscripsi his, si | |
| recte memini, verbis: <Ἆρα> σήμερον εὔκαιρόν ἐστιν ἀφικέσθαι με | |
| πρὸς αὐτούς; σύ μοι δήλωσον ὡσανεὶ ἔμφρων κἀμοὶ φίλος· κἀμοί σε | 15 |
| οπε ... o..ni ego in Palatium * * * | |
| * * * |