M. FRONTONIS AD VERUM IMPERATOREM
AURELIUM CAESAREM
Domino meo Vero Aug. sal.
  Iam iam, imperator, esto erga me ut voles utque tuus animus 2.1.1.1
feret; vel tu me neglegito vel etiam spernito, nihil denique honoris
inpertito, <in> postremis, si videbitur, habeto. Nihil est ita durum
aut ita iniurium, quod <me> facere adversum, si maxime velis,
possis, quin ego ex te gaudiis amplissimis abundem. 5
  Virtutes tuas bellicas et militaria facinora tua atque consulta 2.1
me nunc laudare tu forsitan putes. Quibus ego rebus, tametsi
sunt pulcherrimae in rem publicam imperiumque populi Romani,
optimae amplissimae, tam iis ego rebus laetandis virilem cum
ceteris portionem voluptatis capio. Ex eloquentia autem tua, 5
quam scriptis ad senatum litteris declarasti, ego iam hic triumpho.
  Recepi recepi habeoque teneoque omnem abs te cumulatam 3.1
parem gratiam: possum iam de vita laeto animo excedere magno
operae meae pretio percepto magnoque monumento ad aeternam
gloriam relicto. Magistrum me tuum fuisse aut sciunt omnes homines
aut opinantur aut vobis credunt. Quod equidem parcius mihimet 5
adrogarem, nisi vos ultro praedicaretis: <id> quoniam <vos
praedicatis>, ego nequeo negare.
  Bellicae igitur tuae laudis et adoriae multos habes administros 4.1
multaque armatorum milia undique gentium accita victoriam tibi
adnituntur et adiuvant, eloquentiae vir<tus>, ausim dicere,
meo ductu, Caesar, meoque auspicio parta est. * * *
* * * 5
* * *
* * * spolia * * * et Parthorum prompte et graviter 5.1
respondisti. Scilicet hoc te a centurionibus vel primipilaribus, ele-
gantissimis altercatoribus, didicisse? Dausara et Nicephorum et
Artaxata ductu auspicioque tuo armis capta sunt, sed arcem muni-
tam et invictam et inexpugnabilem, quae in fratris tui pectore 5
sita est, adnomen Armeniaci quod recusaverat sumendum, quis
alius quam tu aut quibus aliis tu quam eloquentiae copiis adortus
es? Comitem tibi ad impetrandum adscisti exercitum, sed loquentem
exercitum oratione pugnantem. In ea tu parte litterarum tuarum,
ut fratrem amantem decuit, sententiis magis crebris et dulcibus 10
usus es et verba modulatius collocasti; quae cum legerem (in senatu
enim per valetudinem non potui adesse), cum eloquentia tua
fratrem tuum urgeri viderem, ita eum tacitis cogitationibus meis
compellabam: Quid hoc rei est, Antonine? Nam tibi video nomen
quod recusaveras accipiendum esse et de sententia decedendum. 15
Quid nunc meae, quid philosophorum litterae agunt? Litteris mili-
tis vincimur. Ecquid autem pulchre scripsisse videtur? Num quod
verbum insolens aut intempestivum? Aut num ego tibi videor
'gloriosum militem' erudisse? Quin, quod votis omnibus expetisti,
habes fratrem fortem, "virum bonum dicendi peritum": eadem 20
enim dicit ille quae tu, sed ea minus multis ille quam tu.
  Cum maxime haec ego mecum agitabam, orationi tuae suc- 6.1
cessit Antonini oratio, di boni, quam pulchra, quam vera multa!
Plane dicta omnia et verba delenifica pietate et fide et amore et
desiderio delibuta. Quid ....... inter duos ambos meos, petito-
remne an unde peteretur magis laudarem? Antoninus erat quom 5
imperio obsequens, tu autem, Luci, cum obsequio eras prae amore
imperiosus. Eas ego orationes ambas cum dextra laevaque manu
mea gestarem, amplior mihi et ornatior videbar daduchis Eleu-
sinae faces gestantibus et regibus sceptra tenentibus et quinde-
cimviris libros adeuntibus; deosque patrios ita comprecatus 10
sum: Hammo Iuppiter ..... * * * deorum etiam partim elo-
quentes se quam tacitos coli maluerunt * * * contumacia
ego * * * sint * * * pervicacibus eloquentia incutiatur. Ne fulmen
quidem aeque terreret nisi cum tonitru caderet. Ea ipsa to-
nandi potestas non Diti patri neque Neptuno neque dis ceteris, 15
sed imperatori summo Iovi tradita est, ut fragoribus nubium et
sonoribus procellarum, velut quibusdam caelestibus vocibus, altis-
simum imperium a contemptu vindicaret.
  Igitur si verum imperatorem generis humani quaeritis, elo- 7.1
quentia vestra imperat, eloquentia mentibus dominatur. Ea
metum incutit, amorem conciliat, industriam excitat, inpudentiam
extinguit, virtutem cohortatur, vitia comfutat, suadet, mulcet,
docet, consolatur. Denique provoco audacter et condicione vetere: 5
omittite eloquentiam et imperate; orationes in senatu habere
omittite et Armeniam subigite. Alii quoque duces ante vos Ar-
meniam subegerunt, sed una meHercules tua epistula, una tui
fratris de te tuisque virtutibus oratio nobilior ad gloriam et ad
posteros celebratior erit quam plerique principum triumphi. Ven- 10
tidius ille, postquam Parthos fudit fugavitque, ad victoriam suam
praedicandam orationem a G. Sallustio mutuatus est, et Nerva
facta sua in senatu verbis rogaticiis commendavit. Item plerique
ante parentes vestros prope modum infantes et elingues principes
fuerunt, qui de rebus militiae a se gestis nihil magis loqui possent 15
quam galeae loquuntur.
  Postquam res p. a magistratibus annuis ad G. Caesarem 8.1
et mox ad Augustum tralata est, Caesari quidem facultatem di-
cendi video imperator<iam> fuisse, Augustum vero saeculi re-
sid<ui> elegantia et Latinae linguae etiam tum integro lepore
potius quam dicendi ubertate praeditum puto. Post Augustum 5
non nihil reliquiarum iam et vietarum et tabescentium Tiberio
illi superfuisse. Imperatores autem deinceps ad Vespasianum usque
eius modi omnes ut non minus verborum puderet quam pigeret
morum et misereret facinorum.
  Quod quis dicat: 'Non enim didicerant', cur ergo imperabant? 9.1
Aut imperarent gestu censeo ut histriones, aut nutu ut muti, aut
per interpretem ut barbari. Quis eorum oratione sua populum aut
senatum adfari, quis edictum, quis epistulam suismet verbis com-
ponere potuit? Quasi phrenitis morbus quibus implicitus est, aliena 5
eloquentes imperitabant; ut tibiae sine ore alieno mutae erant.
  Imperium autem non potestatis tantum modo vocabulum 10.1
sed etiam orationis est. Quippe vis imperandi iubendo vetando-
que exercetur. Nisi bene facta laudet, nisi perperam gesta repre-
hendat, nisi hortetur ad virtutem, nisi a vitiis deterreat, nomen
suum deserat et imperator frustra appelletur * * * 5
* * * partum subdere nefarium, falsam pugnam deferre mili- 11.1
tare flagitium, testimonium falsum dicere capital visum est. * * *
* * * scilicet de facundiae mulo taceo: lyrae impar appel- 12.1
latur * * * apparem, non darem deus emem .......
at allatum est.
  Plerisque etiam indignis paternus <lo>cus imperi<um> 13.1
per manus detulit; hau<d s>ec<us> quam pullis, quibus omnia
generis insignia ab ovo iam insita sunt, cristae et pluma et cantus
et vigiliae, regum pueris in utero matris summa iam potestas
destinata est: opstetricis manu imperium adipis<cuntur> ....... 5
C.....tus......agria est cere............h..................
l..................patus r.............rum................
pli.cc.........d.......... priorem nemo ...................
.....l................erses................m Ex............
..tiam ............... centa .............. paratus non ... 10
..... aquilae et ........................ non si .......
  Insidiis saepe aliorum et coniurationibus ademptum aliis 14.1
imperium ad alios delatum scimus. Sed neque inventa eloquentia
potest adimi neque morte adempta in alium transferri.
  Tecum frater tuus iuste probatis facta Romuli * * * 15.1
* * *
* * *
* * * Sallustius ........ 16.1
..........................................................
vellet, Cicero autem modulatius. Vos u<t>riusque gratiam
sectantes me<am> moder<ant>is viam v<a>ditis.
  Ex<s>tant epistulae utraque lingua partim ab ipsis ducibus 17.1
conscriptae, partim a scriptoribus historiarum vel annalium com-
positae, ut illa Thucydidi nobilissima Niciae ducis epistula ex
Sicilia missa; item apud C. Sallustium ad Arsacen regem Mithri-
datis auxilium inplorantis litterae criminosae et Cn. Pompei ad 5
senatum de stipendio litterae graves et Adherbalis apud Cirtas
ast<u o>bsessi invidiosae litterae; verum omnes, uti res postu-
labat, breves nec ullam rerum gestarum expeditionem continen-
tes. In hunc autem modum, quo scripsisti tu, extant Catuli litterae,
quibus res a se iacturis atque damnis sane gestas at lauro merendas 10
histo<rici exe>mplo exposuit; ve<rum> turgent elate <p>ro-
lata teneris prope <v>erbis. Historia tamen potius splendide
perscribenda; si ad senatum scriberetur, etiam caute. Pollio
As<ini>os iubilatus Consiliorum suorum si in formam epistulae
contulisset, necessario brevius et expeditius et densius (si quod 15
interdum respondit inornatius), scripsisset melius.
  Tuae litterae et eloquentes sunt ut oratoris, strenuae ut 18.1
ducis, graves ut ad senatum, ut de re militari non redundantes.
Nam neque * * * eius * * * de * * * brevitatis * * * coartatis * * * fuit.
Quis imperator quid ad senatum <quom> debet loqui, epistulam
scriberet? Eaque tibi * * * cultas * * * de quibus scribendum erat cum 5
* * * dum * * * se denique cum iam .... vita sicut prius quamquam
prov * * * ad populum <di>cere et crim * * * quod * * * vos * * * ignaro
et inermi exercitu insup<er> aut * * * meo non ipse * * * vel quod
* * * nostros * * * nolui * * * aperire acerbareque iterum * * * vel quod
Sohaemo potius quam Vologaeso regnum Armeniae dedisset; aut 10
quod Pacorum regno privasset; nonne oration<e hu>ius modi
explicarei vis ut Nepos de re Numantina epistulam eo minore de
bello innectit: "Undique viri e nationibus adducti Hispaniae ade-
rant operam gestantes" * * * scriptae * * *
* * * 15
* * *
* * *
  Ego hac re * * * vi cum * * * ubi * * * eos aput * * * rum * * * abelo 19.1
* * * viso * * * neque officii obses * * * quam philosopham * * * cioni potes
in isto que * * * altius non * * * cae * * * here * * * nihil * * * ent * * * ercet
* * * quidem * * * sumpsit se * * * modo fata decorare valeat, quae hinc
quadamtenus magis minusve depicta sint: ut principio ingredien- 5
dum, ut post principia ordo hastandus, ubi gravis per ballistam
urguendum, ubi salubribus argumentis res redintegranda, ubi
gravioribus comfligendum, ubi immissis habenis eloquentia per-
cursandum, quando orationi finiendae receptui canendum.
  Etiam Viriathus, etiam Spartacus belli scientes et manu 20.1
prompti fuere. Sed enim omnes universos quicumque post Romam
conditam oratores extiterunt, illos etiam quos in Bruto Cicero
eloquentiae civitate gregatim donavit, si numerare velis, vix tre-
centorum numerum conplebis, quom ex una Fabiorum familia 5
trecenti milites fortissimi pro patria dimicantes uno die occubue-
rint. Non gentium multa milia sub pellibus * * * unum etiam * * *
vium quem tu prae * * *
* * *
* * * frustra sed ad * * * us fidei commemoratae. Ceteros ars ac * * * 10
das re * * * ac me * * * opes * * * quo * * * coniu * * * binos egenum memi-
nisse.
  His te consiliis, imperator, a prima pueritia tua non circus 21.1
profecto nec lorica sed libri et litterarum disciplinae inbuebant.
Cum multa eius modi consiliosa exempla in historiis et in orati-
onibus lectitares, ad rem militarem magistra eloquentia usus es.
  Exercitus tibi traditus erat luxuria et lascivia et otio diutino 22.1
corruptus. Milites Antiochiae adsidue plaudere histrionibus con-
sueti, saepius in nemore vicinae ganeae quam sub signis habiti.
Equi incuria horridi, equites volsi; raro brachium aut crus militum
hirsutum. Ad hoc vestiti melius quam armati, adeo ut vir gravis 5
et veteris disciplinae Laelianus Pontius loricas partim eorum digi-
tis primoribus scinderet, equos pulvillis instratos animadverteret;
iussu eius cornicula consecta, a sedilibus equitum pluma quasi
anseribus devolsa. Pauci militum equum sublimitus insilire, ceteri
aegre calce genu poplite repere; haud multi vibrantis hastas, pars 10
maior sine vi et vigore tamquam lan<c>eas iacere. Alea in
castris frequens, somnus pernox aut in vino vigilia.
  Huiusce modi milites quibus imperiis contineres et ad frugem 23.1
atque industriam converteres, nonne te Hannibalis duritia, Afri-
cani disciplina, Metelli exempla historiis perscripta docuerunt?
Ipsum hoc tuum a te diu<ti>na prudentia consultum, quod non
ante signis conlatis manum cum hostibus conseruisti quam levibus 5
proeliis et minutis victoriis militem imbueres, nonne Cato docuit,
orator idem et imperator summus? Ipsa subieci Catonis verba,
in quibus consiliorum tuorum expressa vestigia cerneres: "Interea
unamquamque turmam manipulum cohortem temptabam, quid
facere possent; proeliis levibus spectabam cuius modi quisque 10
esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem
vellent facere, atque in contione verbis multis laudabam. Interea
aliquot <p>au<ca> castra feci, sed ubi anni tempus venit,
castra hiberna" * * *
* * * 15
* * *
* * *