<Magistro meo>
* * * rio correcta vel in tempore provisa vel 2.2.1.1
celeriter curata vel sedulo instructa, praedicare ipsa apud te super-
sedi. Da verecundiae veniam, si urgentibus curis praepeditus ne-
gotia in manibus praeversus sum speque tuae erga me benignissi-
mae facilitatis interim in scribendo cessavi. Fiduciae amoris ig- 5
noscito, si piguit consilia me singularum rerum forsitan in dies
mutanda sub incerto adhuc exitu dubia existimatione perscribere.
Causam quaeso tam iustae cunctationis accipias. Cur igitur aliis
quam tibi saepius? Ut breviter absolvam: quoniam quidem, nisi
ita facerem, illi irascerentur, tu ignosceres; illi tacerent, tu flagi- 10
tares; illis officium officio repensabam, tibi amorem pro amore
debeam. An velles ad te quoque me litteras invitum querentem
festinantem, quia necesse erat potius quam quia libebat, darem?
Cur autem, inquies, non libebat? Quia nequedum quicquam eius
modi effectum erat, ut te luberet ad gaudii societatem vocare. 15
Curarum vero, quae me dies noctesque miserrimum habuere et
prope ad desperationem summae rei perduxere, facere participem
hominem carissimum et quem semper laetum esse cuperem, fateor
non lubebat. Nec enim illud lubebat, aliud dolere, aliud loqui.
Simulare Lucium quicquam adversum Frontonem, a quo ego 20
prius multo simplicitatem verumque amorem quam loquendi polite
disciplinam didicisse me praedico! Equidem pacto quoque, quod
inter nos iam pridem intercessit, satis me ad veniam impetrandam
paratum esse arbitror. Denique quamquam mihi lacessitus a me
saepius numquam tamen rescripsisses, dolebam Hercules sed pacti 25
memoriam non suscensebam.
  Postremo quid plura, ne potius defendere me quam orare te 2.1
videar? Peccavi fateor; adversus quem minime decuit, etiam id
fateor. Sed tu melior esto. Satis poenarum lui, primum in eo ipso
quod peccasse me sentio; mox quod tantis terris disiunctus, qui
te in vestigio exorare potuissem, tot interea mensibus dum meas 5
litteras accipis, dum ego tuas recipio, cura discruciabor. Adhibeo
tibi deprecatores humanitatem ipsam, nam et delinquere
humanum est et hominis maxime proprium <ignoscere> * * *
* * *
* * * 10