<Magistro meo>
* * * illi suis litteris subdiderunt. Ea vero quae 2.3.1.1
post meam profectionem gesta sunt, ex litteris a<d> me scriptis,
a negotio cuique praepositis ducibus cognosces. Earum exemplaria
Sallustius noster, nunc Fulvianus, dabit. Ego vero, ut et consilio-
rum meorum rationes commemorare possis, meas quoque litteras, 5
quibus quidquid gerendum esset demonstratur, mittam tibi.
Quod si picturas quoque quasdam desideraveris, poteris a Ful-
viano accipere. Equidem quo magis te quasi in rem praesentem
inducerem, mandavi Cassio Avidio Martioque Vero commentarios
quosdam mihi facerent, quos tibi mittam, ex quibus et mores ho- 10
minum et sensum eorum cognosces. Quod si me quoque voles ali-
quem commentarium facere, designa mihi qualem velis faciam et
ut iubes faciam. Quidvis enim subire paratus sum, dum a te res
nostrae inlustrentur. Plane non contempseris et orationes ad se-
natum et adlocutiones nostras ad exercitum. Mittam tibi et ser- 15
mones meos cum barbaris habitos; multum haec tibi conferent.
  Unam rem volo non quidem demonstrare discipulus magistro, 2.1
sed existimandam dare. Circa causas et initia belli diu commo-
raberis, et etiam ea quae nobis absentibus male gesta sunt. Tarde
ad nostra venies. Porro necessarium puto, quanto ante meum ad-
ventum superiores Parthi fuerint, dilucere, ut quantum nos egeri- 5
mus appareat. An igitur debeas, quo modo πεντηκονταετίαν
Θουκυδίδης explicuit, illa omnia corripere, an vero paulo altius
dicere, nec tamen ita ut mox nostra dispandere, ipse dispicies.
  In summa meae res gestae tantae sunt, quantae sunt scilicet, 3.1
quoiquoi modi sunt: tantae autem videbuntur, quantas tu eas
videri voles.