<Domino meo Vero Augusto>
|
|
* * * animi mei perturbatione non possem. Sed
|
2.6.1.1
|
acceptis litteris tuis ea re iam primum bona spes mihi ostentata
|
|
est, quod tua manu scripseras; deinde quod post apstinentiam tri-
|
|
dui et sanguinem satis strenue et prompte demissum, liberatum
|
|
esse te periculo inpendentis valetudinis nuntiabas. Respiravi igitur
|
5
|
et revalui et apud omnis foculos aras lucos sacros arbores sacratas
|
|
(nam rure agebam) supplicavi. Et nunc expecto cognoscere ex
|
|
tuis litteris, quantum mediei isti dies promoverint ad vires refi-
|
|
ciendas. Enim vero nunc maiore multo cura diligentiaque opus
|
|
est, ut paulatim temet compleas, nec properes ad detrimenta
|
10
|
virium resarcienda. Nam id quidem omnium opinione compertum
|
|
et traditum est sanguinem, ubi abundet, incursim detrahendum,
|
|
postea pedetemptim esse reparandum.
|
|
Fac, oro te et obsecro, domine, quod tuo egregio ingenio
|
2.1
|
decet, temperes et reparcas et modificeris desideriis omnibus, quae
|
|
nunc acriora solito et procaciora existere necesse est post apsti-
|
|
nentiam, qua necessario in tempore usus es.
|
|
Fratrem dominum saluta, quem salvom habebis, si tu salvus
|
3.1
|
eris. Vale, domine dulcissime.
|
|