Vero Augusto domino meo
  Quanta et quam vetus familiaritas mihi intercedat cum Gavio 2.7.1.1
Claro, meminisse te, domine, arbitror. Ita saepe de eo apud te ex
animi mei sententia sum fabulatus. Nec ab re esse puto memorem
te tamen admonere.
  A prima aetate sua me curavit Gavius Clarus familiariter 2.1
non modo iis officiis, quibus senator aetate et loco minor maiorem
gradu atque natu senatorem probe colit ac promeretur; sed pau-
latim amicitia nostra eo processit ut neque illum pigeret neque
me puderet ea illum oboedire mihi, quae clientes, quae liberti 5
fideles ac laboriosi obsequuntur; nulla hoc aut mea insolentia aut
illius adulatione, sed mutua caritas nostra et amor verus ademit
utrique nostrum in officiis moderandis omnem detrectationem.
  Quid ego memorem negotia in foro nostra minima maxima- 3.1
que ab eo curata? Aut domi quod uspiam recte clausum aut op-
signatum aut curatum aut confectum quid vellem, me uni huic
mandasse et concredidisse?
  Sed quod alumnus meus aegre toleraret, valetudini meae 4.1
curandae ita semper studuit, tantam omni tempore etiam operam
dedit, ut excubaret etiam aegro mihi et, ubi meis ego uti manibus
per valetudinem non possem, manu sua cibos ad os meum adferret.
Postremo, si quid humanitus absente Victorino et domino fratre 5
meo mihi accidisset, huic iusta corpori meo curanda mandavi.
Praesentibus etiam illis ab hoc potissimum corpus meum contrec-
tari volui, quo minus doloris ad fratrem et generum meum ex
contactu u<llo> corporis mei perveniret.
  Haec mihi cum Gavio Claro iura sunt. Iam ego, si res 5.1
familiaris mihi largior esset, ne quid ad senatoris munia facile
toleranda deesset, omni ope subvenirem neque <umqu>am ego
huius negotii causa eum trans mare proficisci paterer. Nunc et
nostrae res haud copiosae et huius paupertas artior me compu- 5
lerunt ut eum invitum expellerem in Suriam ad legata, quae ei
in testamento hominis amicissimi obvenerunt, persequenda.
  Quae paupertas Claro meo nulla ipsius culpa optigit, sed 6.1
neque paterna ulla neque materna bona fruenda percepit: eaque
fine heres patri fuit, ut creditoribus paternis aegre satis faceret.
Ceterum parsimonia et officiis et frugalitate onera quaestoria et
aedilicia et praetoria perfunctus est. Cui quidem per apsentiam 5
eius divus pater vester sumptum praeturae de fisco vestro cum
expendisset, ubi preimum in urbem Clarus reconciliata sibi vale-
tudine rediit, omne fisco vestro persolvit.
  Nihil isto homine officiosius est, nihil modestius, nihil vere- 7.1
cundius. Liberalis etiam, si quid mihi credis, et in tanta tenuitate,
quantum res patitur, largus. Simplicitas, castitas, veritas, fides
Romana plane, φιλοστοργία vero nescio an Romana; quippe qui
nihil minus in tota mea vita Romae repperi quam hominem sincere 5
φιλόστοργον: ut putem, quia reapse nemo sit Romae φιλόστοργος,
ne nomen quidem huic virtuti esse Romanum.
  Hunc tibi, domine, quantis possum precibus commendo. Si 8.1
umquam me amasti sive amaturus umquam es, hunc a me fidei
tuae atque opi traditum tuearis peto. Quaeras fortasse quid pro
eo * * *
* * * 5
* * *