<Vero Augusto domino meo>
|
|
* * * desideretur is honor, quo pariter quisque
|
2.8.1.1
|
expetit, si quid honoris aliis impertitum videat. Probasti me lau-
|
|
dastique consilium, neque tamen triduo amplius vel quadriduo id
|
|
a te optinere potuisti, ut mihi verbo 'salutem' responderes; sed
|
|
ita excogitasti: primum me intromitti in cubiculum iubebas, ita
|
5
|
sine cuiusquam invidia osculum dabas, credo ita quom animo tuo
|
|
reputans, mihi cui curam cultumque tradidisses oris atque ora-
|
|
tionis tuae, ius <quo>que osculi habendum omnisque eloquenti-
|
|
<ae> magistros sui lege fructum cape<re> sa..... in vocis
|
|
aditu locato. Morem denique saviandi arbitror honori eloquentiae
|
10
|
datum. Nam cur os potius salutantes ori admovemus quam oculos
|
|
oculis aut frontes frontibus aut, quibus plurimum valemus, manus
|
|
manibus, nisi quod honorem orationi impertimus? Muta denique
|
|
animalia oratione carentia etiam osculis carent. Hunc ego honorem
|
|
mihi a te habitum <t>axo maximo et gravissimo pondere.
|
15
|
Plurima praeterea tua erga me summo cum meo honore et
|
2.1
|
dicta et facta percepi. Quotiens tu me manibus tuis sustinuisti,
|
|
adlevasti aegre adsurgentem aut difficile progredientem per vale-
|
|
tudinem corporis paene portasti? Quam hilari voltu semper et
|
|
pla<cato tu nos>adfatus es? Quam libenter conseruisti sermonem,
|
5
|
quam diu produxisti, quam invitus terminasti! Quae ego pro
|
|
maximis duco. Sicut in extis inspicienti diffis<s>a plerumque
|
|
minima et tenuissima maximas prosperitates significant deque
|
|
formicarum et apicularum ostentis res maximae portenduntur,
|
|
item vel minimis et levissimis ab uno et vero principe habitis of-
|
10
|
ficii et bonae volentiae signis significari arbitror ea quae amplissima
|
|
inter homines et exoptatissima sunt, amor honorque. Igitur
|
|
quaecumque a domino meo tuo fratre petenda fuerunt, per te
|
|
petita atque impetrata omnia malui.
|
|