Domino meo Vero Augusto
|
|
Fatigatum me valetudine diutina et praeter solitum gravi
|
2.9.1.1
|
ac gravissimis etiam luctibus paene continuis adflictum, nam in
|
|
paucissimis mensibus et uxorem carissimam et nepotem trimulum
|
|
amisi, sed his plerisque me malis perculsum, relevatum tamen
|
|
aliquantum fateor, quod te meminisse nostri et quaedam nostra
|
5
|
desiderasse cognovi. Misi igitur quae dominus meus frater tuus
|
|
litteris tuis admonitus mittenda censuit. Adiunxi praeterea ora-
|
|
tionem pro Demostrato, quam cum fratri tuo primum optuli,
|
|
didici ex eo Asclepiodotum, qui oratione ista compelletur, a te non
|
|
improbari. Quod ego ubi comperi, cupivi equidem abolere orationem,
|
10
|
sed iam pervaserat in manus plurium quam ut abolere possem. Quid
|
|
igit<ur q>uid igitur, inquam, probabis? Asclepiodotum, cum
|
|
a te probetur, mihi quoque fieri amicissimum, tam Hercule quam
|
|
est Herodes summus nunc meus, quamquam extet oratio.
|
|
Egit praeterea mecum frater tuus inpense, quod ego multo
|
2.1
|
inpensius adgredi cupio, et ubi primum commentarium miseris,
|
|
adgrediar ex summis voluntatis opibus, nam de facultate tute
|
|
videbis, qui me idoneum censuisti.
|
|