<Domino meo Vero Augusto>
* * * animi mei perturbatione non possem. Sed 2.6.1.1
acceptis litteris tuis ea re iam primum bona spes mihi ostentata
est, quod tua manu scripseras; deinde quod post apstinentiam tri-
dui et sanguinem satis strenue et prompte demissum, liberatum
esse te periculo inpendentis valetudinis nuntiabas. Respiravi igitur 5
et revalui et apud omnis foculos aras lucos sacros arbores sacratas
(nam rure agebam) supplicavi. Et nunc expecto cognoscere ex
tuis litteris, quantum mediei isti dies promoverint ad vires refi-
ciendas. Enim vero nunc maiore multo cura diligentiaque opus
est, ut paulatim temet compleas, nec properes ad detrimenta 10
virium resarcienda. Nam id quidem omnium opinione compertum
et traditum est sanguinem, ubi abundet, incursim detrahendum,
postea pedetemptim esse reparandum.
  Fac, oro te et obsecro, domine, quod tuo egregio ingenio 2.1
decet, temperes et reparcas et modificeris desideriis omnibus, quae
nunc acriora solito et procaciora existere necesse est post apsti-
nentiam, qua necessario in tempore usus es.
  Fratrem dominum saluta, quem salvom habebis, si tu salvus 3.1
eris. Vale, domine dulcissime.